Genesis 46
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
1以色列 帶着一切所有的,起身來到 別是巴 ,就獻祭給他父親 以撒 的上帝。
2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
2夜間,上帝在異象中對 以色列 說:「 雅各 ! 雅各 !」他說:「我在這裏。」
3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
3上帝說:「我是上帝,就是你父親的上帝。你下 埃及 去不要害怕,因為我必使你在那裏成為大族。
4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
4我要和你同下 埃及 去,也必定帶你上來; 約瑟 必給你送終。」
5Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
5雅各 就從 別是巴 起行。 以色列 的兒子們使他們的父親 雅各 和他們的妻子、兒女都坐在法老為 雅各 送來的車上。
6et omnia quæ possederat in terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
6他們又帶着 迦南 地所得的牲畜、貨財來到 埃及 。 雅各 和他的一切子孫都一同來了。
7filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
7雅各 把他的兒子、孫子、女兒、孫女,並他的子子孫孫,一同帶到 埃及 。
8Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
8來到 埃及 的 以色列 人名字記在下面。 雅各 和他的兒孫: 雅各 的長子是 呂便 。
9Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
9呂便 的兒子是 哈諾 、 法路 、 希斯倫 、 迦米 。
10Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
10西緬 的兒子是 耶母利 、 雅憫 、 阿轄 、 雅斤 、 瑣轄 ,還有 迦南 女子所生的 掃羅 。
11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
11利未 的兒子是 革順 、 哥轄 、 米拉利 。
12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
12猶大 的兒子是 珥 、 俄南 、 示拉 、 法勒斯 、 謝拉 ;惟有 珥 與 俄南 死在 迦南 地。 法勒斯 的兒子是 希斯崙 、 哈母勒 。
13Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
13以薩迦 的兒子是 陀拉 、 普瓦 、 約伯 、 伸崙 。
14Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
14西布倫 的兒子是 西烈 、 以倫 、 雅利 。
15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
15這是 利亞 在 巴旦‧亞蘭 給 雅各 所生的兒子,還有女兒 底拿 。兒孫共有三十三人。
16Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
16迦得 的兒子是 洗非芸 、 哈基 、 書尼 、 以斯本 、 以利 、 亞羅底 、 亞列利 。
17Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
17亞設 的兒子是 音拿 、 亦施瓦 、 亦施韋 、 比利亞 ,還有他們的妹子 西拉 。 比利亞 的兒子是 希別 、 瑪結 。
18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas.
18這是 拉班 給他女兒 利亞 的婢女 悉帕 從 雅各 所生的兒孫,共有十六人。
19Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
19雅各 之妻 拉結 的兒子是 約瑟 和 便雅憫 。
20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
20約瑟 在 埃及 地生了 瑪拿西 和 以法蓮 ,就是 安 城的祭司 波提非拉 的女兒 亞西納 給 約瑟 生的。
21Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
21便雅憫 的兒子是 比拉 、 比結 、 亞實別 、 基拉 、 乃幔 、 以希 、 羅實 、 母平 、 戶平 、 亞勒 。
22Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim.
22這是 拉結 給 雅各 所生的兒孫,共有十四人。
23Filii Dan: Husim.
23但 的兒子是 戶伸 。
24Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
24拿弗他利 的兒子是 雅薛 、 沽尼 、 耶色 、 示冷 。
25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem.
25這是 拉班 給他女兒 拉結 的婢女 辟拉 從 雅各 所生的兒孫,共有七人。
26Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
26那與 雅各 同到 埃及 的,除了他兒婦之外,凡從他所生的,共有六十六人。
27Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
27還有 約瑟 在 埃及 所生的兩個兒子。 雅各 家來到 埃及 的共有七十人。
28Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
28雅各 打發 猶大 先去見 約瑟 ,請派人引路往 歌珊 去;於是他們來到 歌珊 地。
29Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
29約瑟 套車往 歌珊 去,迎接他父親 以色列 ,及至見了面,就伏在父親的頸項上,哭了許久。
30Dixitque pater ad Joseph: Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
30以色列 對 約瑟 說:「我既得見你的面,知道你還在,就是死我也甘心。」
31At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
31約瑟 對他的弟兄和他父的全家說:「我要上去告訴法老,對他說:『我的弟兄和我父的全家從前在 迦南 地,現今都到我這裏來了。
32et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
32他們本是牧羊的人,以養牲畜為業;他們把羊群牛群和一切所有的都帶來了。』
33Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
33等法老召你們的時候,問你們說:『你們以何事為業?』
34respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
34你們要說:『你的僕人,從幼年直到如今,都以養牲畜為業,連我們的祖宗也都以此為業。』這樣,你們可以住在 歌珊 地,因為凡牧羊的都被 埃及 人所厭惡。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.