Genesis 32
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
1雅各 仍舊行路,上帝的使者遇見他。
2Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
2雅各 看見他們就說:「這是上帝的軍兵」,於是給那地方起名叫 瑪哈念 。
3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
3雅各 打發人先往 西珥 地去,就是 以東 地,見他哥哥 以掃 ,
4præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
4吩咐他們說:「你們對我主 以掃 說:『你的僕人 雅各 這樣說:我在 拉班 那裏寄居,直到如今。
5Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
5我有牛、驢、羊群、僕婢,現在打發人來報告我主,為要在你眼前蒙恩。』」
6Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
6所打發的人回到 雅各 那裏,說:「我們到了你哥哥 以掃 那裏,他帶着四百人,正迎着你來。」
7Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
7雅各 就甚懼怕,而且愁煩,便把那與他同在的人口和羊群、牛群、駱駝分做兩隊,
8dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
8說:「 以掃 若來擊殺這一隊,剩下的那一隊還可以逃避。」
9Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
9雅各 說:「耶和華-我祖 亞伯拉罕 的上帝,我父親 以撒 的上帝啊,你曾對我說:『回你本地本族去,我要厚待你。』
10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
10你向僕人所施的一切慈愛和誠實,我一點也不配得;我先前只拿着我的杖過這 約旦河 ,如今我卻成了兩隊了。
11Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
11求你救我脫離我哥哥 以掃 的手;因為我怕他來殺我,連妻子帶兒女一同殺了。
12Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.
12你曾說:『我必定厚待你,使你的後裔如同海邊的沙,多得不可勝數。』」
13Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
13當夜, 雅各 在那裏住宿,就從他所有的物中拿禮物要送給他哥哥 以掃 :
14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
14母山羊二百隻,公山羊二十隻,母綿羊二百隻,公綿羊二十隻,
15camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
15奶崽子的駱駝三十隻-各帶着崽子,母牛四十隻,公牛十隻,母驢二十匹,驢駒十匹;
16Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
16每樣各分一群,交在僕人手下,就對僕人說:「你們要在我前頭過去,使群群相離,有空閒的地方」;
17Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris?
17又吩咐儘先走的說:「我哥哥 以掃 遇見你的時候,問你說:『你是哪家的人?要往哪裏去?你前頭這些是誰的?』
18respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
18你就說:『是你僕人 雅各 的,是送給我主 以掃 的禮物;他自己也在我們後邊。』」
19Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
19又吩咐第二、第三,和一切趕群畜的人說:「你們遇見 以掃 的時候也要這樣對他說;
20Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi.
20並且你們要說:『你僕人 雅各 在我們後邊。』」因 雅各 心裏說:「我藉着在我前頭去的禮物解他的恨,然後再見他的面,或者他容納我。」
21Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
21於是禮物先過去了;那夜, 雅各 在隊中住宿。
22Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
22他夜間起來,帶着兩個妻子,兩個使女,並十一個兒子,都過了 雅博 渡口,
23Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,
23先打發他們過河,又打發所有的都過去,
24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
24只剩下 雅各 一人。有一個人來和他摔跤,直到黎明。
25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
25那人見自己勝不過他,就將他的大腿窩摸了一把, 雅各 的大腿窩正在摔跤的時候就扭了。
26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
26那人說:「天黎明了,容我去吧!」 雅各 說:「你不給我祝福,我就不容你去。」
27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob.
27那人說:「你名叫甚麼?」他說:「我名叫 雅各 。」
28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
28那人說:「你的名不要再叫 雅各 ,要叫 以色列 ;因為你與上帝與人較力,都得了勝。」
29Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
29雅各 問他說:「請將你的名告訴我。」那人說:「何必問我的名?」於是在那裏給 雅各 祝福。
30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
30雅各 便給那地方起名叫 毗努伊勒 ,意思說:「我面對面見了上帝,我的性命仍得保全。」
31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
31日頭剛出來的時候, 雅各 經過 毗努伊勒 ,他的大腿就瘸了。
32Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
32故此, 以色列 人不吃大腿窩的筋,直到今日,因為那人摸了 雅各 大腿窩的筋。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.