Genesis
Chapter 43
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Genesis 43

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Interim fames omnem terram vehementer premebat.
1那地的饑荒甚大。
2Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
2他們從 埃及 帶來的糧食吃盡了,他們的父親就對他們說:「你們再去給我糴些糧來。」
3Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
3猶大 對他說:「那人諄諄地告誡我們說:『你們的兄弟若不與你們同來,你們就不得見我的面。』
4Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:
4你若打發我們的兄弟與我們同去,我們就下去給你糴糧;
5sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
5你若不打發他去,我們就不下去,因為那人對我們說:『你們的兄弟若不與你們同來,你們就不得見我的面。』」
6Dixit eis Israël: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
6以色列 說:「你們為甚麼這樣害我,告訴那人你們還有兄弟呢?」
7At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?
7他們回答說:「那人詳細問到我們和我們的親屬,說:『你們的父親還在嗎?你們還有兄弟嗎?』我們就按着他所問的告訴他,焉能知道他要說『必須把你們的兄弟帶下來』呢?」
8Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
8猶大 又對他父親 以色列 說:「你打發童子與我同去,我們就起身下去,好叫我們和你,並我們的 婦人 孩子,都得存活,不至於死。
9Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
9我為他作保;你可以從我手中追討,我若不帶他回來交在你面前,我情願永遠擔罪。
10Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
10我們若沒有耽擱,如今第二次都回來了。」
11Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
11他們的父親 以色列 說:「若必須如此,你們就當這樣行:可以將這地土產中最好的乳香、蜂蜜、香料、沒藥、榧子、杏仁都取一點,收在器具裏,帶下去送給那人作禮物,
12Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
12又要手裏加倍地帶銀子,並將歸還在你們口袋內的銀子仍帶在手裏;那或者是錯了。
13sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
13也帶着你們的兄弟,起身去見那人。
14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
14但願全能的上帝使你們在那人面前蒙憐憫,釋放你們的那弟兄和 便雅憫 回來。我若喪了兒子,就喪了吧!」
15Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph.
15於是,他們拿着那禮物,又手裏加倍地帶銀子,並且帶着 便雅憫 ,起身下到 埃及 ,站在 約瑟 面前。
16Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
16約瑟 見 便雅憫 和他們同來,就對家宰說:「將這些人領到屋裏。要宰殺牲畜,預備 筵席 ,因為晌午這些人同我吃飯。」
17Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
17家宰就遵着 約瑟 的命去行,領他們進 約瑟 的屋裏。
18Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
18他們因為被領到 約瑟 的屋裏,就害怕,說:「領我們到這裏來,必是因為頭次歸還在我們口袋裏的銀子,找我們的錯縫,下手害我們,強取我們為奴僕,搶奪我們的驢。」
19Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
19他們就挨近 約瑟 的家宰,在屋門口和他說話,
20locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas:
20說:「我主啊,我們頭次下來實在是要糴糧。
21quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
21後來到了住宿的地方,我們打開口袋,不料,各人的銀子,分量足數,仍在各人的口袋內,現在我們手裏又帶回來了。
22Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
22另外又帶下銀子來糴糧。不知道先前誰把銀子放在我們的口袋裏。」
23At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
23家宰說:「你們可以放心,不要害怕,是你們的上帝和你們父親的上帝賜給你們財寶在你們的口袋裏;你們的銀子,我早已收了。」他就把 西緬 帶出來,交給他們。
24Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
24家宰就領他們進 約瑟 的屋裏,給他們水洗腳,又給他們草料餵驢。
25Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
25他們就預備那禮物,等候 約瑟 晌午來,因為他們聽見要在那裏吃飯。
26Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram.
26約瑟 來到家裏,他們就把手中的禮物拿進屋去給他,又俯伏在地,向他下拜。
27At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? adhuc vivit?
27約瑟 問他們好,又問:「你們的父親-就是你們所說的那老人家平安嗎?他還在嗎?」
28Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
28他們回答說:「你僕人-我們的父親平安;他還在。」於是他們低頭下拜。
29Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
29約瑟 舉目看見他同母的兄弟 便雅憫 ,就說:「你們向我所說那頂小的兄弟就是這位嗎?」又說:「小兒啊,願上帝賜恩給你!」
30Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ: et introiens cubiculum flevit.
30約瑟 愛弟之情發動,就急忙尋找可哭之地,進入自己的屋裏,哭了一場。
31Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
31他洗了臉出來,勉強隱忍,吩咐人擺飯。
32Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
32他們就為 約瑟 單擺了一席,為那些人又擺了一席,也為和 約瑟 同吃飯的 埃及 人另擺了一席,因為 埃及 人不可和 希伯來 人一同吃飯;那原是 埃及 人所厭惡的。
33sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
33約瑟 使眾弟兄在他面前排列坐席,都按着長幼的次序,眾弟兄就彼此詫異。
34sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
34約瑟 把他面前的食物分出來,送給他們;但 便雅憫 所得的比別人多五倍。他們就飲酒,和 約瑟 一同宴樂。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.