Genesis 48
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
1這事以後,有人告訴 約瑟 說:「你的父親病了。」他就帶着兩個兒子 瑪拿西 和 以法蓮 同去。
2Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
2有人告訴 雅各 說:「請看,你兒子 約瑟 到你這裏來了。」 以色列 就勉強在床上坐起來。
3Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
3雅各 對 約瑟 說:「全能的上帝曾在 迦南 地的 路斯 向我顯現,賜福與我,
4et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
4對我說:『我必使你生養眾多,成為多民,又要把這地賜給你的後裔,永遠為業。』
5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
5我未到 埃及 見你之先,你在 埃及 地所生的 以法蓮 和 瑪拿西 這兩個兒子是我的,正如 呂便 和 西緬 是我的一樣。
6Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
6你在他們以後所生的就是你的,他們可以歸於他們弟兄的名下得產業。
7Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
7至於我,我從 巴旦 來的時候, 拉結 死在我眼前,在 迦南 地的路上,離 以法他 還有一段路程,我就把她葬在 以法他 的路上( 以法他 就是 伯利恆 )。」
8Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
8以色列 看見 約瑟 的兩個兒子,就說:「這是誰?」
9Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
9約瑟 對他父親說:「這是上帝在這裏賜給我的兒子。」 以色列 說:「請你領他們到我跟前,我要給他們祝福。」
10Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
10以色列 年紀老邁,眼睛昏花,不能看見。 約瑟 領他們到他跟前,他就和他們親嘴,抱着他們。
11dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
11以色列 對 約瑟 說:「我想不到得見你的面,不料,上帝又使我得見你的兒子。」
12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
12約瑟 把兩個兒子從 以色列 兩膝中領出來,自己就臉伏於地下拜。
13Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
13隨後, 約瑟 又拉着他們兩個, 以法蓮 在他的右手裏,對着 以色列 的左手, 瑪拿西 在他的左手裏,對着 以色列 的右手,領他們到 以色列 的跟前。
14Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
14以色列 伸出右手來,按在 以法蓮 的頭上( 以法蓮 乃是次子),又剪搭過左手來,按在 瑪拿西 的頭上( 瑪拿西 原是長子)。
15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:
15他就給 約瑟 祝福說:「願我祖 亞伯拉罕 和我父 以撒 所事奉的上帝,就是一生牧養我直到今日的上帝,
16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
16救贖我脫離一切患難的那使者,賜福與這兩個童子。願他們歸在我的名下和我祖 亞伯拉罕 、我父 以撒 的名下。又願他們在世界中生養眾多。」
17Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
17約瑟 見他父親把右手按在 以法蓮 的頭上,就不喜悅,便提起他父親的手,要從 以法蓮 頭上挪到 瑪拿西 的頭上。
18Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
18約瑟 對他父親說:「我父,不是這樣。這本是長子,求你把右手按在他的頭上。」
19Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes.
19他父親不從,說:「我知道,我兒,我知道。他也必成為一族,也必昌大。只是他的兄弟將來比他還大;他兄弟的後裔要成為多族。」
20Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
20當日就給他們祝福說:「 以色列 人要指着你們祝福說:『願上帝使你如 以法蓮 、 瑪拿西 一樣。』」於是立 以法蓮 在 瑪拿西 以上。
21Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
21以色列 又對 約瑟 說:「我要死了,但上帝必與你們同在,領你們回到你們列祖之地。
22Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
22並且我從前用弓用刀從 亞摩利 人手下奪的那塊地,我都賜給你,使你比眾弟兄多得一分。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.