Salmi
Chapter 43
Diodati Bibbia 1885
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Salmi 43

Diodati Bibbia 1885
Clementine Vulgate, 1598
1O DIO, fammi ragione, e dibatti la mia lite; Liberami dalla gente spietata, dall'uomo frodolente ed iniquo.
1In finem. Filiis Core ad intellectum.
2Perciocchè tu sei l'Iddio della mia fortezza; perchè mi hai scacciato? Perchè vo io attorno vestito a bruno, Per l'oppression del nemico?
2[Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3Manda la tua luce, e la tua verità; giudinmi esse, Ed introducanmi al monte della tua santità, e ne' tuoi tabernacoli.
3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4Allora verrò all'Altare di Dio, all'Iddio dell'allegrezza del mio giubilo; E ti celebrerò colla cetera, o Dio, Dio mio.
4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5Perchè ti abbatti, anima mia? e perchè ti commovi in me? Aspetta Iddio; perciocchè ancora lo celebrerò; Egli è la compiuta salvezza della mia faccia, e il mio Dio.
5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
no verse 6 in this text
6In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
no verse 7 in this text
7Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
no verse 8 in this text
8salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
no verse 9 in this text
9In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
no verse 10 in this text
10Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
no verse 11 in this text
11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
no verse 12 in this text
12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
no verse 13 in this text
13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
no verse 14 in this text
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
no verse 15 in this text
15Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
no verse 16 in this text
16Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
no verse 17 in this text
17a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
no verse 18 in this text
18Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
no verse 19 in this text
19Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
no verse 20 in this text
20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
no verse 21 in this text
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
no verse 22 in this text
22nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
no verse 23 in this text
23Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
no verse 24 in this text
24Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
no verse 25 in this text
25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
no verse 26 in this text
26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.