Job 29
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
1約伯 又接着說:
2[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
2惟願我 的景況 如從前的月份, 如上帝保守我的日子。
3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:
3那時他的燈照在我頭上; 我藉他的光行過黑暗。
4sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
4我願如壯年的時候: 那時我在帳棚中, 上帝待我有密友之情;
5quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
5全能者仍與我同在; 我的兒女都環繞我。
6quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:
6奶多可洗我的腳; 磐石為我出油成河。
7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
7我出到城門, 在街上設立座位;
8Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
8少年人見我而迴避, 老年人也起身站立;
9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
9王子都停止說話, 用手摀口;
10Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
10首領靜默無聲, 舌頭貼住上膛。
11Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:
11耳朵聽我的,就稱我有福; 眼睛看我的,便稱讚我;
12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
12因我拯救哀求的困苦人 和無人幫助的孤兒。
13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
13將要滅亡的為我祝福; 我也使寡婦心中歡樂。
14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
14我以公義為衣服, 以公平為外袍和冠冕。
15Oculus fui cæco, et pes claudo.
15我為瞎子的眼, 瘸子的腳。
16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
16我為窮乏人的父; 素不認識的人,我查明他的案件。
17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
17我打破不義之人的牙床, 從他牙齒中奪了所搶的。
18Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
18我便說:我必死在家中, 必增添我的日子,多如塵沙。
19Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
19我的根長到水邊; 露水終夜霑在我的枝上。
20Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
20我的榮耀在身上增新; 我的弓在手中日強。
21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
21人聽見我而仰望, 靜默等候我的指教。
22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
22我說話之後,他們就不再說; 我的言語 像雨露 滴在他們身上。
23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
23他們仰望我如仰望雨, 又張開口如切慕春雨。
24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.
24他們不敢自信,我就向他們含笑; 他們不使我臉上的光改變。
25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]
25我為他們選擇道路,又坐首位; 我如君王在軍隊中居住, 又如弔喪的安慰傷心的人。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.