Job 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Respondens autem Job, dixit:
1ויען איוב ויאמר׃
2[Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
2שמעו שמוע מלתי ותהי זאת תנחומתיכם׃
3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.
3שאוני ואנכי אדבר ואחר דברי תלעיג׃
4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
4האנכי לאדם שיחי ואם מדוע לא תקצר רוחי׃
5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
5פנו אלי והשמו ושימו יד על פה׃
6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
6ואם זכרתי ונבהלתי ואחז בשרי פלצות׃
7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
7מדוע רשעים יחיו עתקו גם גברו חיל׃
8Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
8זרעם נכון לפניהם עמם וצאצאיהם לעיניהם׃
9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
9בתיהם שלום מפחד ולא שבט אלוה עליהם׃
10Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
10שורו עבר ולא יגעל תפלט פרתו ולא תשכל׃
11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
11ישלחו כצאן עויליהם וילדיהם ירקדון׃
12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
12ישאו כתף וכנור וישמחו לקול עוגב׃
13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
13יבלו בטוב ימיהם וברגע שאול יחתו׃
14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
14ויאמרו לאל סור ממנו ודעת דרכיך לא חפצנו׃
15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
15מה שדי כי נעבדנו ומה נועיל כי נפגע בו׃
16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
16הן לא בידם טובם עצת רשעים רחקה מני׃
17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
17כמה נר רשעים ידעך ויבא עלימו אידם חבלים יחלק באפו׃
18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
18יהיו כתבן לפני רוח וכמץ גנבתו סופה׃
19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
19אלוה יצפן לבניו אונו ישלם אליו וידע׃
20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
20יראו עינו כידו ומחמת שדי ישתה׃
21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
21כי מה חפצו בביתו אחריו ומספר חדשיו חצצו׃
22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
22הלאל ילמד דעת והוא רמים ישפוט׃
23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
23זה ימות בעצם תמו כלו שלאנן ושליו׃
24viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
24עטיניו מלאו חלב ומח עצמותיו ישקה׃
25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
25וזה ימות בנפש מרה ולא אכל בטובה׃
26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
26יחד על עפר ישכבו ורמה תכסה עליהם׃
27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
27הן ידעתי מחשבותיכם ומזמות עלי תחמסו׃
28Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
28כי תאמרו איה בית נדיב ואיה אהל משכנות רשעים׃
29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
29הלא שאלתם עוברי דרך ואתתם לא תנכרו׃
30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
30כי ליום איד יחשך רע ליום עברות יובלו׃
31Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
31מי יגיד על פניו דרכו והוא עשה מי ישלם לו׃
32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
32והוא לקברות יובל ועל גדיש ישקוד׃
33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
33מתקו לו רגבי נחל ואחריו כל אדם ימשוך ולפניו אין מספר׃
34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]
34ואיך תנחמוני הבל ותשובתיכם נשאר מעל׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.