Job 10
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.
1נקטה נפשי בחיי אעזבה עלי שיחי אדברה במר נפשי׃
2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
2אמר אל אלוה אל תרשיעני הודיעני על מה תריבני׃
3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
3הטוב לך כי תעשק כי תמאס יגיע כפיך ועל עצת רשעים הופעת׃
4Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
4העיני בשר לך אם כראות אנוש תראה׃
5Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
5הכימי אנוש ימיך אם שנותיך כימי גבר׃
6ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
6כי תבקש לעוני ולחטאתי תדרוש׃
7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
7על דעתך כי לא ארשע ואין מידך מציל׃
8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
8ידיך עצבוני ויעשוני יחד סביב ותבלעני׃
9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
9זכר נא כי כחמר עשיתני ואל עפר תשיבני׃
10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
10הלא כחלב תתיכני וכגבנה תקפיאני׃
11Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.
11עור ובשר תלבישני ובעצמות וגידים תסככני׃
12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
12חיים וחסד עשית עמדי ופקדתך שמרה רוחי׃
13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
13ואלה צפנת בלבבך ידעתי כי זאת עמך׃
14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
14אם חטאתי ושמרתני ומעוני לא תנקני׃
15Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
15אם רשעתי אללי לי וצדקתי לא אשא ראשי שבע קלון וראה עניי׃
16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
16ויגאה כשחל תצודני ותשב תתפלא בי׃
17Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
17תחדש עדיך נגדי ותרב כעשך עמדי חליפות וצבא עמי׃
18Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
18ולמה מרחם הצאתני אגוע ועין לא תראני׃
19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
19כאשר לא הייתי אהיה מבטן לקבר אובל׃
20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
20הלא מעט ימי יחדל ישית ממני ואבליגה מעט׃
21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
21בטרם אלך ולא אשוב אל ארץ חשך וצלמות׃
22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]
22ארץ עפתה כמו אפל צלמות ולא סדרים ותפע כמו אפל׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.