Job
Chapter 11
Clementine Vulgate, 1598
vs Modern Hebrew Bible
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 11

Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
1ויען צפר הנעמתי ויאמר׃
2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
2הרב דברים לא יענה ואם איש שפתים יצדק׃
3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
3בדיך מתים יחרישו ותלעג ואין מכלם׃
4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
4ותאמר זך לקחי ובר הייתי בעיניך׃
5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
5ואולם מי יתן אלוה דבר ויפתח שפתיו עמך׃
6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
6ויגד לך תעלמות חכמה כי כפלים לתושיה ודע כי ישה לך אלוה מעונך׃
7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
7החקר אלוה תמצא אם עד תכלית שדי תמצא׃
8Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
8גבהי שמים מה תפעל עמקה משאול מה תדע׃
9Longior terra mensura ejus, et latior mari.
9ארכה מארץ מדה ורחבה מני ים׃
10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
10אם יחלף ויסגיר ויקהיל ומי ישיבנו׃
11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
11כי הוא ידע מתי שוא וירא און ולא יתבונן׃
12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
12ואיש נבוב ילבב ועיר פרא אדם יולד׃
13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
13אם אתה הכינות לבך ופרשת אליו כפך׃
14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
14אם און בידך הרחיקהו ואל תשכן באהליך עולה׃
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
15כי אז תשא פניך ממום והיית מצק ולא תירא׃
16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
16כי אתה עמל תשכח כמים עברו תזכר׃
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
17ומצהרים יקום חלד תעפה כבקר תהיה׃
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.
18ובטחת כי יש תקוה וחפרת לבטח תשכב׃
19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
19ורבצת ואין מחריד וחלו פניך רבים׃
20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.]
20ועיני רשעים תכלינה ומנוס אבד מנהם ותקותם מפח נפש׃

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.