Job
Chapter 15
Clementine Vulgate, 1598
vs Modern Hebrew Bible
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 15

Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
1ויען אליפז התימני ויאמר׃
2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
2החכם יענה דעת רוח וימלא קדים בטנו׃
3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
3הוכח בדבר לא יסכון ומלים לא יועיל בם׃
4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
4אף אתה תפר יראה ותגרע שיחה לפני אל׃
5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
5כי יאלף עונך פיך ותבחר לשון ערומים׃
6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
6ירשיעך פיך ולא אני ושפתיך יענו בך׃
7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
7הראישון אדם תולד ולפני גבעות חוללת׃
8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
8הבסוד אלוה תשמע ותגרע אליך חכמה׃
9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
9מה ידעת ולא נדע תבין ולא עמנו הוא׃
10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
10גם שב גם ישיש בנו כביר מאביך ימים׃
11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
11המעט ממך תנחמות אל ודבר לאט עמך׃
12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
12מה יקחך לבך ומה ירזמון עיניך׃
13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
13כי תשיב אל אל רוחך והצאת מפיך מלין׃
14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
14מה אנוש כי יזכה וכי יצדק ילוד אשה׃
15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
15הן בקדשו לא יאמין ושמים לא זכו בעיניו׃
16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
16אף כי נתעב ונאלח איש שתה כמים עולה׃
17Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi.
17אחוך שמע לי וזה חזיתי ואספרה׃
18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:
18אשר חכמים יגידו ולא כחדו מאבותם׃
19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
19להם לבדם נתנה הארץ ולא עבר זר בתוכם׃
20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
20כל ימי רשע הוא מתחולל ומספר שנים נצפנו לעריץ׃
21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
21קול פחדים באזניו בשלום שודד יבואנו׃
22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
22לא יאמין שוב מני חשך וצפו הוא אלי חרב׃
23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
23נדד הוא ללחם איה ידע כי נכון בידו יום חשך׃
24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
24יבעתהו צר ומצוקה תתקפהו כמלך עתיד לכידור׃
25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
25כי נטה אל אל ידו ואל שדי יתגבר׃
26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
26ירוץ אליו בצואר בעבי גבי מגניו׃
27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
27כי כסה פניו בחלבו ויעש פימה עלי כסל׃
28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
28וישכון ערים נכחדות בתים לא ישבו למו אשר התעתדו לגלים׃
29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
29לא יעשר ולא יקום חילו ולא יטה לארץ מנלם׃
30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
30לא יסור מני חשך ינקתו תיבש שלהבת ויסור ברוח פיו׃
31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
31אל יאמן בשו נתעה כי שוא תהיה תמורתו׃
32Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
32בלא יומו תמלא וכפתו לא רעננה׃
33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
33יחמס כגפן בסרו וישלך כזית נצתו׃
34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
34כי עדת חנף גלמוד ואש אכלה אהלי שחד׃
35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.]
35הרה עמל וילד און ובטנם תכין מרמה׃

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.