Job 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Respondens autem Job, dixit:
1ויען איוב ויאמר׃
2[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
2אמנם כי אתם עם ועמכם תמות חכמה׃
3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
3גם לי לבב כמוכם לא נפל אנכי מכם ואת מי אין כמו אלה׃
4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.
4שחק לרעהו אהיה קרא לאלוה ויענהו שחוק צדיק תמים׃
5Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
5לפיד בוז לעשתות שאנן נכון למועדי רגל׃
6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
6ישליו אהלים לשדדים ובטחות למרגיזי אל לאשר הביא אלוה בידו׃
7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
7ואולם שאל נא בהמות ותרך ועוף השמים ויגד לך׃
8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
8או שיח לארץ ותרך ויספרו לך דגי הים׃
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
9מי לא ידע בכל אלה כי יד יהוה עשתה זאת׃
10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
10אשר בידו נפש כל חי ורוח כל בשר איש׃
11Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?
11הלא אזן מלין תבחן וחך אכל יטעם לו׃
12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
12בישישים חכמה וארך ימים תבונה׃
13Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
13עמו חכמה וגבורה לו עצה ותבונה׃
14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
14הן יהרוס ולא יבנה יסגר על איש ולא יפתח׃
15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
15הן יעצר במים ויבשו וישלחם ויהפכו ארץ׃
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
16עמו עז ותושיה לו שגג ומשגה׃
17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
17מוליך יועצים שולל ושפטים יהולל׃
18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
18מוסר מלכים פתח ויאסר אזור במתניהם׃
19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
19מוליך כהנים שולל ואתנים יסלף׃
20commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
20מסיר שפה לנאמנים וטעם זקנים יקח׃
21Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
21שופך בוז על נדיבים ומזיח אפיקים רפה׃
22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
22מגלה עמקות מני חשך ויצא לאור צלמות׃
23Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
23משגיא לגוים ויאבדם שטח לגוים וינחם׃
24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
24מסיר לב ראשי עם הארץ ויתעם בתהו לא דרך׃
25palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.]
25ימששו חשך ולא אור ויתעם כשכור׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.