Timotheum I 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
1我勸你,第一要為萬人懇求、禱告、代求、祝謝;
2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
2為君王和一切在位的, 也該如此 ,使我們可以敬虔、端正、平安無事地度日。
3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
3這是好的,在上帝我們救主面前可蒙悅納。
4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
4他願意萬人得救,明白真道。
5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
5因為只有一位上帝,在上帝和人中間,只有一位中保,乃是 降世 為人的基督耶穌;
6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
6他捨自己作萬人的贖價,到了時候,這事必證明出來。
7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
7我為此奉派作傳道的,作使徒,作外邦人的師傅,教導他們相信,學習真道。我說的是真話,並不是謊言。
8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
8我願男人無忿怒,無爭論,舉起聖潔的手,隨處禱告;
9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
9又願女人廉恥、自守,以正派衣裳為妝飾,不以編髮、黃金、珍珠,和貴價的衣裳為妝飾,
10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
10只要有善行,這才與自稱是敬上帝的女人相宜。
11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
11女人要沉靜學道,一味地順服。
12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
12我不許女人講道,也不許她轄管男人,只要沉靜。
13Adam enim primus formatus est: deinde Heva:
13因為先造的是 亞當 ,後造的是 夏娃 ,
14et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
14且不是 亞當 被引誘,乃是女人被引誘,陷在罪裏。
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
15然而,女人若常存信心、愛心,又聖潔自守,就必在生產上得救。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.