箴言 21
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1王の心は主の手の中にある水路のようである。 主は望む所へそれを向ける。
1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2人の道はすべて自分の目には正しく見えるが、 主は心を量る。
2Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
3義と公正を行うことは、 ささげ物よりも主に喜ばれる。
3Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
4高慢な目とおごる心、 すなわち悪しき者のともしびは罪である。
4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
5勤勉な者の計画は必ず利益に至るが、 性急な者は皆、必ず貧しさに陥る。
5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]
6偽りの舌で得た財宝は、 死を求める者の、吹き払われる霧。
6[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7悪しき者の暴力は彼ら自身をさらって行く。 彼らは公正を行うことを拒む。
7Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
8罪を負う者の道は曲がっているが、 潔白な者の行いはまっすぐである。
8Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9争い好きな女と一つの家で暮らすより、 屋根の片隅に住むほうが良い。
9Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10悪しき者は悪を望み、 その目には隣人へのあわれみがない。
10Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
11あざける者が罰せられると、浅はかな者は知恵を得る。 知恵のある者が教えを受けると、知識を得る。
11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12義なる方は悪しき者の家をよく見て、 悪しき者たちを滅びに陥れる。
12Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
13貧しい者の叫びに耳を閉ざす者は、 自分が叫んでも聞かれない。
13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14ひそかな贈り物は怒りを静め、 衣の内に渡す賄賂は激しい憤りを静める。
14Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15公正を行うことは義人の喜びであるが、 不法を行う者たちには滅びである。
15Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16悟りの道から迷い出る人は、 死者の霊の集まりの中にとどまる。
16Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
17快楽を愛する者は貧しくなる。 ぶどう酒と油を愛する者は富むことがない。
17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18悪しき者は義人の身代金となり、 不実な者は正しい者の身代わりとなる。
18Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
19争い好きで怒りっぽい女と暮らすより、 荒野の地に住むほうが良い。
19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20知恵のある者の住まいには貴い宝と油があるが、 愚かな者はそれを使い果たす。
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
21義と慈しみを追い求める者は、 命と義と誉れを見いだす。
21Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22知恵のある者は勇士たちの町に攻め上り、 彼らが頼みとする砦を打ち倒す。
22Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
23自分の口と舌を守る者は、 自分の身を苦難から守る。
23Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24高ぶり、傲慢な者――その名は「あざける者」。 彼は高慢の限りを尽くす。
24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25怠け者の欲望は彼を殺す。 その手は働くことを拒む。
25Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26貪欲な者は一日中欲しがるが、 義人は惜しまずに与える。
26Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27悪しき者のささげ物は忌み嫌われる。 悪い思いをもってささげるなら、なおさらである。
27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28偽りの証人は滅びるが、 よく聞く者の言葉はいつまでも残る。
28Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
29悪しき者は厚かましい顔をするが、 正しい者は自分の道を確かなものにする。
29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
30主に逆らえる知恵も悟りも、 助言もない。
30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31馬は戦いの日のために備えられるが、 勝利は主から来る。
31Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.