ゼパニヤ書 1
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ユダの王アモンの子ヨシヤの時代に、ヒゼキヤの子アマルヤ、その子ゲダルヤ、その子クシの子ゼパニヤに臨んだ主 の言葉。
1Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
2「私は地の表から、すべてのものをことごとく一掃する」と主は言われる。
2[Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus:
3「人も獣も一掃する。空の鳥、海の魚、悪者たちとともに瓦礫の山も一掃する。地の表から人を断ち滅ぼす」と主は言われる。
3congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
4「私はユダとエルサレムのすべての住民に向かって手を伸ばす。この場所からバアルの残りを断ち、偶像に仕える祭司と異教の祭司の名を消し去る。
4Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus;
5また、屋上で天の軍勢を拝む者たち、主を拝み、主に誓いながら、マルカムにも誓う者たち、
5et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
6主に従うことをやめた者たち、主を求めず、主に伺いを立てない者たちを断ち滅ぼす。」
6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
7主 なる神の前で静まれ。主の日は近い。主はいけにえを備え、招いた者たちを聖別された。
7Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos.
8「主のいけにえの日に、私は君主たち、王の息子たち、外国の衣を身に着けるすべての者を罰する。
8Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina;
9その日、私は敷居を飛び越え、暴虐と欺きで主人の家を満たすすべての者を罰する。」
9et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
10「その日には」と主は言われる。「魚の門から叫び声が、第二地区から嘆き声が、丘々から大きな崩壊の響きが聞こえる。
10Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
11マクテシュの住民よ、泣き叫べ。カナンの民は皆滅び、銀を積んでいた者たちは皆断ち滅ぼされた。
11Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
12その時、私はともしびを持ってエルサレムを捜し、酒のおりの上に澱んだままの者たち、心の中で『主は良いことも悪いこともしない』と言う者たちを罰する。
12Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
13彼らの財産は略奪され、家々は荒れ果てる。家を建てても、そこに住むことはない。ぶどう畑を植えても、そのぶどう酒を飲むことはない。」
13Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
14主の大いなる日は近い。近い。急速に迫っている。聞け、主の日の声を。勇士さえ、そこで苦く叫ぶ。
14Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
15その日は憤りの日、苦難と苦悩の日、荒廃と破滅の日、闇と暗黒の日、雲と濃い闇の日、
15Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
16城壁のある町々と高い胸壁に向かって、角笛と警報が鳴る日である。
16dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
17「私は人々を苦しめる。彼らは目の見えない者のように歩く。主に対して罪を犯したからだ。彼らの血はちりのように注ぎ出され、その肉は糞のように捨てられる。
17Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
18主の憤りの日には、銀も金も彼らを救えない。全地は主のねたみの火に焼き尽くされる。主はこの地に住むすべての者に、まことに恐るべき終わりをもたらされる。」
18Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.