サムエル記第二 1
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1サウルの死後、ダビデはアマレク人を打ち破って帰り、ツィクラグに二日間とどまっていた。
1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2三日目、サウルの陣営から一人の男がやって来た。その服は裂け、頭には土をかぶっていた。彼はダビデのところに来ると、地に伏して敬意を表した。
2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
3ダビデが彼に、「あなたはどこから来たのか」と言うと、 彼は、「イスラエルの陣営から逃れて来ました」と答えた。
3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
4ダビデは彼に言った。「どうなったのか。どうか、わたしに告げなさい。」 彼は答えた。「民は戦いから逃げ去り、民の多くが倒れて死にました。サウルとその息子ヨナタンも死にました。」
4Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
5ダビデは、その知らせを告げた若者に言った。「サウルとその息子ヨナタンが死んだと、どうして分かるのか。」
5Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?
6その知らせを告げた若者は言った。「わたしがたまたまギルボア山にいたとき、サウルは自分の槍に寄りかかり、戦車と騎兵が彼に迫っていました。
6Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
7彼が後ろを振り向いてわたしを見つけ、わたしを呼びました。わたしは『ここにおります』と答えました。
7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
8彼が『あなたは何者か』と言うので、わたしは『アマレク人です』と答えました。
8dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
9すると彼はわたしに、『どうか、わたしのそばに立って、わたしを殺してくれ。命はまだあるが、苦痛がわたしを捕らえているからだ』と言いました。
9Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
10そこでわたしは彼のそばに立ち、彼を殺しました。彼が倒れた後は生き延びられないと確信したからです。わたしは彼の頭にあった王冠と、腕にあった腕輪を取り、ここに、わが君のもとに持って来ました。」
10Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
11するとダビデは自分の服をつかんで引き裂いた。彼とともにいたすべての男たちも同じようにした。
11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
12彼らは、サウルとその息子ヨナタンのため、主 の民のため、そしてイスラエルの家のために、夕暮れまで悼み、泣き、断食した。彼らが剣に倒れたからである。
12et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
13ダビデは、その知らせを告げた若者に言った。「あなたはどこの出身か。」 彼は答えた。「わたしは在留外国人の息子、アマレク人です。」
13Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
14ダビデは彼に言った。「なぜあなたは、主に油を注がれた者を滅ぼすために手を伸ばすことを恐れなかったのか。」
14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
15ダビデは若者の一人を呼んで言った。「近寄って、彼を切り倒せ。」その若者が彼を打つと、彼は死んだ。
15Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16ダビデは彼に言った。「あなたの血の責任は、あなた自身にある。あなたの口が、『わたしは主に油を注がれた者を殺した』と言って、あなた自身に不利な証言をしたからである。」
16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
17ダビデは、サウルとその息子ヨナタンについて、この哀歌を歌って悼んだ。
17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18彼はユダの人々にこの「弓の歌」を教えるよう命じた。それはヤシャルの書に記されている。
18(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
19「イスラエルよ、あなたの栄光が高き所で刺し殺された。 ああ、勇士たちは倒れた。
19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
20ガテで告げるな。 アシュケロンの通りで知らせるな。 ペリシテ人の娘たちが喜び、 無割礼の者たちの娘が勝ち誇らないために。
20Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.]
21ギルボアの山々よ、 おまえたちの上には露も雨も降るな。ささげ物を産する畑もなくなれ。 そこで勇士の盾は汚され、投げ捨てられた。 サウルの盾は、もはや油を塗られることもない。
21[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]
22殺された者の血を浴び、 勇士の脂を貫いても、 ヨナタンの弓は退かず、 サウルの剣はむなしく帰らなかった。
22[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
23サウルとヨナタンは、生前には愛され、麗しく、 死にも別たれなかった。 鷲より速く、 獅子より強かった。
23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]
24イスラエルの娘たちよ、サウルのために泣け。 彼はおまえたちに緋の衣をまとわせ、 その衣に金の飾りを添えた。
24[Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.]
25ああ、勇士たちは戦いのただ中で倒れた。 ヨナタンよ、あなたは高き所で刺し殺された。
25[Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
26わが兄弟ヨナタンよ、わたしはあなたを思って苦しむ。 あなたはわたしにこよなく慕わしかった。 あなたの愛は驚くべきもの、 女の愛にもまさっていた。
26Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
27ああ、勇士たちは倒れ、 戦いの武具は滅び失せた。」
27Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.