サムエル記第二 3
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1サウルの家とダビデの家の間には長い戦いがあった。ダビデはますます強くなり、サウルの家はますます弱くなっていった。
1Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
2ヘブロンでダビデに息子たちが生まれた。長男はエズレル人アヒノアムによるアムノン、
2Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
3次男はカルメル人ナバルの妻アビガイルによるキルアブ、三男はゲシュルの王タルマイの娘マアカの息子アブサロム、
3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
4四男はハギテの息子アドニヤ、五男はアビタルの息子シェファテヤ、
4Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital.
5六男はダビデの妻エグラによるイトレアムであった。これらがヘブロンでダビデに生まれた。
5Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron.
6サウルの家とダビデの家の間に戦いがあった間、アブネルはサウルの家で勢力を強めていた。
6Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
7さて、サウルには一人のそばめがおり、その名はアヤの娘リツパといった。イシュボシェテはアブネルに言った。「なぜ、あなたはわたしの父のそばめのところに入ったのか。」
7Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner:
8するとアブネルは、イシュボシェテの言葉に激しく怒って言った。「わたしはユダの犬の頭だというのか。今日までわたしは、あなたの父サウルの家、その兄弟たち、その友人たちに慈しみを示し、あなたをダビデの手に渡さなかった。それなのに今日、あなたはこの女に関する過ちでわたしを責めるのか。
8Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?
9主がダビデに誓われたとおりのことを、わたしが彼のために行わないなら、神がこのアブネルを幾重にも罰せられるように。
9Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
10すなわち、サウルの家から王国を移し、ダンからベエルシェバに至るまで、イスラエルとユダの上にダビデの王座を据えることである。」
10ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.
11イシュボシェテはアブネルを恐れたので、彼にひと言も言い返すことができなかった。
11Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
12アブネルは自分の代わりにダビデへ使者を遣わして言った。「この地は誰のものでしょうか。わたしと契約を結んでください。わたしの手はあなたとともにあり、全イスラエルをあなたのもとに向かわせます。」
12Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
13ダビデは言った。「良いだろう。わたしはあなたと契約を結ぶ。ただし、一つだけあなたに求めることがある。あなたがわたしの顔を見に来るときには、まずサウルの娘ミカルを連れて来なければ、わたしの顔を見ることはできない。」
13Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me.
14そしてダビデはサウルの息子イシュボシェテへ使者を遣わして言った。「ペリシテ人百人の包皮を代価として得た、わたしの妻ミカルをわたしに渡しなさい。」
14Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
15そこでイシュボシェテは人を遣わし、夫であるライシュの息子パルティエルから彼女を取り上げた。
15Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
16彼女の夫は泣きながら彼女とともに歩き、バフリムまで彼女について行った。するとアブネルが彼に、「行け、帰れ」と言ったので、彼は帰って行った。
16Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.
17アブネルはイスラエルの長老たちと話し合って言った。「以前、あなたがたはダビデがあなたがたの王になることを求めていた。
17Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens: Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos.
18それなら今、それを実行しなさい。主がダビデについて、『わたしのしもべダビデの手によって、わたしはわたしの民イスラエルをペリシテ人の手から、またすべての敵の手から救い出す』と語られたからである。」
18Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.
19アブネルはまたベニヤミン人にも直接語った。そしてアブネルは、イスラエルとベニヤミン全家が望んでいることすべてを、ヘブロンにいるダビデの耳にも語るために行った。
19Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin.
20こうしてアブネルは二十人の者を連れて、ヘブロンのダビデのところに来た。ダビデはアブネルと、彼とともにいた者たちのために宴会を催した。
20Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.
21アブネルはダビデに言った。「わたしは立ち上がって行き、全イスラエルをわが君、王のもとに集めます。彼らがあなたと契約を結び、あなたが望むとおりにすべてを治めるためです。」ダビデはアブネルを送り出し、彼は無事に去って行った。
21Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
22そのとき、ダビデの家来たちとヨアブが略奪から帰り、多くの戦利品を持ち帰った。しかしアブネルは、ヘブロンのダビデのもとにはいなかった。ダビデが彼を送り出し、彼が無事に去って行ったからである。
22statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
23ヨアブと、彼とともにいたすべての軍勢が帰って来たとき、人々はヨアブに告げた。「ネルの息子アブネルが王のところに来ましたが、王は彼を送り出し、彼は無事に去って行きました。」
23Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
24そこでヨアブは王のところに来て言った。「あなたは何ということをされたのですか。アブネルがあなたのところに来たのに、なぜ彼を送り出し、そのまま去らせてしまったのですか。
24Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit?
25あなたはネルの息子アブネルをご存じです。彼はあなたを欺き、あなたの出入りを知り、あなたのすることすべてを探るために来たのです。」
25ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis?
26ヨアブはダビデのところから出て行くと、アブネルの後に使者を送り、シラの井戸から彼を連れ戻した。しかし、ダビデはそれを知らなかった。
26Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
27アブネルがヘブロンに戻って来たとき、ヨアブは静かに話すために、彼を門の中ほどへ連れ出し、そこでその腹を刺して殺した。兄弟アサエルの血に報いるためであった。
27Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
28後になって、ダビデはそれを聞いて言った。「わたしとわたしの王国は、ネルの息子アブネルの血について、主の御前でとこしえに無罪である。
28Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:
29それがヨアブの頭と、彼の父の全家に降りかかるように。ヨアブの家から、漏出を患う者、重い皮膚病を病む者、杖にすがる者、剣に倒れる者、パンに乏しい者が絶えることのないように。」
29et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
30こうしてヨアブとその兄弟アビシャイはアブネルを殺した。彼がギベオンでの戦いで、彼らの兄弟アサエルを殺したからである。
30Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio.
31ダビデはヨアブと、彼とともにいたすべての民に言った。「あなたがたの服を引き裂き、粗布を腰にまとい、アブネルの前で泣き悲しめ。」ダビデ王は棺の後ろを歩いた。
31Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
32彼らはアブネルをヘブロンに葬った。王はアブネルの墓で声を上げて泣き、民も皆泣いた。
32Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus.
33王はアブネルのために哀歌を歌って言った。 「アブネルは愚か者のように死なねばならなかったのか。
33Plangensque rex, et lugens Abner, ait: [Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
34あなたの手は縛られず、足に足かせもなかった。 悪人どもの前に倒れる者のように、あなたは倒れた。」 民は皆、彼のために再び泣いた。
34Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35まだ日のあるうちに、民は皆やって来てダビデにパンを食べるよう勧めた。しかしダビデは誓って言った。「日が沈む前に、わたしがパンであれ何であれ口にするなら、神がわたしを幾重にも罰せられるように。」
35Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
36民は皆これに気づき、それを良いとした。王の行うことはすべて、民の目に良しと映っていた。
36Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
37その日、すべての民と全イスラエルは、ネルの息子アブネルを殺したのが王によるものではなかったことを理解した。
37Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
38王は家来たちに言った。「今日、イスラエルにおいて、一人の君主であり、偉大な人物が倒れたことを、あなたがたは知らないのか。
38Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël?
39わたしは油注がれた王であるとはいえ、今日は弱い。ツェルヤの息子たちであるこれらの者は、わたしには手に負えない。主が悪を行う者に、その悪にしたがって報いてくださるように。」
39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.