ヤコブ 1
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1神と主イエス・キリストに仕える者ヤコブから、離散している十二部族へ。あいさつを送ります。
1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
2私の兄弟たち、さまざまな試練に直面するときは、それをこの上ない喜びと考えなさい。
2Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
3あなたがたの信仰が試されると忍耐が生み出されることを知っているからです。
3scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
4忍耐がその働きを全うするようにしなさい。そうすれば、あなたがたは成熟して完全な者となり、何一つ欠けることがありません。
4Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5あなたがたのうちに知恵に欠ける人がいるなら、すべての人に惜しみなく、責めることなく与えてくださる神に願い求めなさい。そうすれば、その人に知恵が与えられます。
5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
6ただ、少しも疑わず、信仰をもって願い求めなさい。疑う人は、風に吹かれ、揺れ動く海の波のようです。
6Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:
7そのような人は、主から何かをいただけると思ってはなりません。
7non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8その人は二心のある人で、何をするにも定まりがありません。
8Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
9低い境遇にある兄弟は、自分が高くされたことを誇りなさい。
9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
10富む人は、自分が低くされたことを誇りなさい。その人は草の花のように過ぎ去るからです。
10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;
11太陽が焼けつく風とともに昇ると、草は枯れ、花は落ち、その美しい姿も失われます。同じように、富む人も自分の営みの途中で消え去るのです。
11exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
12試練に耐える人は幸いです。その人は試練を経て認められた後、主がご自分を愛する人々に約束された、いのちの冠を受けるからです。
12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
13誘惑を受けるとき、だれも「神に誘惑されている」と言ってはなりません。神は悪に誘惑されることがなく、またご自身がだれをも誘惑なさらないからです。
13Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
14人はそれぞれ、自分の欲望に引かれ、おびき寄せられるとき、誘惑を受けるのです。
14Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
15そして欲望がはらむと罪を産み、罪が成長しきると死を生みます。
15Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
16私の愛する兄弟たち、思い違いをしてはなりません。
16Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
17良い贈り物も完全な賜物も、すべて上から来るものであり、光の父から下って来ます。父には変化することも、移り変わる影もありません。
17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
18神はご自分の御心によって、真理の言葉を通して私たちを生んでくださいました。それは、私たちが神の被造物の初穂のようになるためです。
18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
19ですから、私の愛する兄弟たち、一人一人、聞くには早く、語るには遅く、怒るにも遅くありなさい。
19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
20人の怒りは神の義をもたらさないからです。
20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
21それゆえ、あらゆる汚れとはびこる悪を捨て去り、心に植えつけられた言葉を謙虚に受け入れなさい。その言葉には、あなたがたの魂を救う力があります。
21Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22言葉を行う者となりなさい。ただ聞くだけで、自分を欺いてはなりません。
22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
23言葉を聞いても行わない人は、鏡に映る自分の顔を眺める人に似ています。
23Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
24自分の姿を眺めても、そこを離れると、自分がどんな顔だったかをすぐに忘れてしまいます。
24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25しかし、自由をもたらす完全な律法を注意深く見つめ、そこにとどまる人は、聞いて忘れる者ではなく、実際に行う者です。その人は、その行いによって幸いになります。
25Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
26自分は信心深いと思いながら舌を制御せず、自分の心を欺いている人がいるなら、その人の信心はむなしいものです。
26Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
27私たちの父なる神の前で、純粋で汚れのない信心とは、苦しみの中にいる孤児ややもめを顧み、自分を世の汚れに染まらないよう守ることです。
27Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.