ユダ 1
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ユダ、イエス・キリストのしもべであり、ヤコブの兄弟である私から、召された人々、すなわち父なる神によって聖別され、イエス・キリストのために守られている人々へ。
1Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
2あわれみ、平和、愛が、あなたがたにますます豊かに与えられますように。
2Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
3愛する人たち。私は、私たちが共にあずかる救いについて、ぜひとも書き送りたいと願っていました。しかし、聖徒たちにただ一度伝えられた信仰のために力を尽くして戦うよう、あなたがたを励ます必要を覚え、手紙を書きました。
3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.
4というのも、ある者たちがひそかに入り込んだからです。彼らは、この裁きを受ける者として昔から書き記されていた不敬虔な者たちで、私たちの神の恵みをみだらな行いの口実に変え、私たちの唯一の主人であり、神であり、主であるイエス・キリストを否定しています。
4Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
5あなたがたはすでにこのことを知っていますが、思い起こしてもらいたいのです。主は民をエジプトの地から救い出した後、信じなかった者たちを滅ぼされました。
5Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
6また、自分たちの本来の地位を守らず、自分たちの住まいを捨てた天使たちを、主は大いなる日の裁きのため、暗闇の中に永遠の鎖でつないでおられます。
6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.
7同じように、ソドムとゴモラとその周辺の町々も、彼らと同じく性的不道徳に身を任せ、異なる肉体を追い求めたため、永遠の火の刑罰を受け、警告の例として示されています。
7Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.
8それにもかかわらず、この者たちも同じように夢想にふけり、肉体を汚し、権威を侮り、天上の者たちをののしっています。
8Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
9しかし、大天使ミカエルは、悪魔と争い、モーセの遺体について論じ合ったときでさえ、侮辱的な断罪の言葉をあえて口にせず、「主がおまえを戒めてくださるように」と言いました。
9Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus.
10ところが、この者たちは自分たちの知らないことをののしります。そして、理性のない生き物のように本能で知る事柄によって、かえって滅びています。
10Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
11彼らに災いあれ。カインの道を進み、報酬を求めてバラムの迷いへと暴走し、コラの反逆に陥って滅びたからです。
11Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
12この者たちは、あなたがたの愛餐に潜む暗礁です。恐れもなくあなたがたと宴を共にし、自分だけを養う羊飼いです。また、風に吹き流される水のない雲、実を結ばない晩秋の木、二度死に、根こそぎにされた木です。
12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ,
13自らの恥を泡のように吹き出す荒れ狂う海の波、彼らのために永遠の暗黒が残されている、さまよう星々です。
13fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum.
14アダムから七代目のエノクも、この者たちについて預言して言いました。「見よ、 主は幾万もの聖なる者たちを伴って来られた。
14Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
15すべての者を裁き、すべての不敬虔な者を罪に定めるためである。彼らが不敬虔に行ったすべての不敬虔な行いと、不敬虔な罪人たちが主に逆らって語ったすべての不遜な言葉のゆえに。」
15facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii.
16この者たちは不平をつぶやき、境遇に不満を言い、自分の欲望のままに歩みます。口では大言壮語し、利益を得ようと人にこびへつらいます。
16Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.
17しかし、愛する人たち。私たちの主イエス・キリストの使徒たちが以前に語った言葉を思い出しなさい。
17Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
18彼らはあなたがたにこう言いました。「終わりの時には、あざける者たちが現れ、自分自身の不敬虔な欲望のままに歩む。」
18qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
19この者たちは分裂を引き起こし、本能のままに生き、聖霊を持たない者たちです。
19Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
20しかし、愛する人たち。あなたがたは、最も聖なる信仰の上に自分自身を築き上げ、聖霊によって祈りなさい。
20Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,
21神の愛のうちに自分自身を保ち、永遠の命に至るまで、私たちの主イエス・キリストのあわれみを待ち望みなさい。
21vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
22ある者たちには、よく見分けてあわれみをかけなさい。
22Et hos quidem arguite judicatos:
23ほかの者たちを、恐れを抱きながら火の中から引き出して救いなさい。肉に汚された衣服さえも忌み嫌いなさい。
23illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.
24さて、彼らをつまずかないように守り、あなたがたを傷のない者として、大きな喜びをもってその栄光の御前に立たせることのできる方、
24Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
25ただひとり知恵ある方、私たちの救い主である神に、栄光と威厳、支配と権威が、今も、そして永遠にありますように。アーメン。
25soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.