Liber Numeri 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
1耶和華曉諭 摩西 說:
2Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
2「你告訴 亞倫 說:點燈的時候,七盞燈都要向燈臺前面發光。」
3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
3亞倫 便這樣行。他點燈臺上的燈, 使燈 向前 發光 ,是照耶和華所吩咐 摩西 的。
4Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
4這燈臺的做法是用金子錘出來的,連座帶花都是錘出來的。 摩西 製造燈臺,是照耶和華所指示的樣式。
5Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
5耶和華曉諭 摩西 說:
6Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos
6「你從 以色列 人中選出 利未 人來,潔淨他們。
7juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
7潔淨他們當這樣行:用除罪水彈在他們身上,又叫他們用剃頭刀刮全身,洗衣服,潔淨自己。
8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
8然後叫他們取一隻公牛犢,並同獻的素祭,就是調油的細麵;你要另取一隻公牛犢作贖罪祭。
9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
9將 利未 人奉到會幕前,招聚 以色列 全會眾。
10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
10將 利未 人奉到耶和華面前, 以色列 人要按手在他們 頭 上。
11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
11亞倫 也將他們奉到耶和華面前,為 以色列 人當作搖祭,使他們好辦耶和華的事。
12Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
12利未 人要按手在那兩隻牛的頭上;你要將一隻作贖罪祭,一隻作燔祭,獻給耶和華,為 利未 人贖罪。
13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
13你也要使 利未 人站在 亞倫 和他兒子面前,將他們當作搖祭奉給耶和華。
14ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
14「這樣,你從 以色列 人中將 利未 人分別出來, 利未 人便要歸我。
15Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
15此後 利未 人要進去辦會幕的事,你要潔淨他們,將他們當作搖祭奉上;
16Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
16因為他們是從 以色列 人中全然給我的,我揀選他們歸我,是代替 以色列 人中一切頭生的。
17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:
17以色列 人中一切頭生的,連人帶牲畜,都是我的。我在 埃及 地擊殺一切頭生的那天,將他們分別為聖歸我。
18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
18我揀選 利未 人代替 以色列 人中一切頭生的。
19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
19我從 以色列 人中將 利未 人當作賞賜給 亞倫 和他的兒子,在會幕中辦 以色列 人的事,又為 以色列 人贖罪,免得他們挨近聖所,有災殃臨到他們中間。」
20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
20摩西 、 亞倫 ,並 以色列 全會眾便向 利未 人如此行。凡耶和華指着 利未 人所吩咐 摩西 的, 以色列 人就向他們這樣行。
21purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
21於是 利未 人潔淨自己,除了罪,洗了衣服; 亞倫 將他們當作搖祭奉到耶和華面前,又為他們贖罪,潔淨他們。
22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
22然後 利未 人進去,在 亞倫 和他兒子面前,在會幕中辦事。耶和華指着 利未 人怎樣吩咐 摩西 , 以色列 人就怎樣向他們行了。
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
23耶和華曉諭 摩西 說:
24Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
24「 利未 人是這樣:從二十五歲以外,他們要前來任職,辦會幕的事。
25Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,
25到了五十歲要停工退任,不再辦事,
26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
26只要在會幕裏,和他們的弟兄一同伺候,謹守所吩咐的,不再辦事了。至於所吩咐 利未 人的,你要這樣向他們行。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.