Liber Numeri
Chapter 7
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Liber Numeri 7

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
1摩西 立完了帳幕,就把帳幕用膏抹了,使它成聖,又把其中的器具和壇,並壇上的器具,都抹了,使它成聖。
2obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
2當天, 以色列 的眾首領,就是各族的族長,都來奉獻。他們是各支派的首領,管理那些被數的人。
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
3他們把自己的供物送到耶和華面前,就是六輛篷子車和十二隻公牛。每兩個首領奉獻一輛車,每首領奉獻一隻牛。他們把這些都奉到帳幕前。
4Ait autem Dominus ad Moysen:
4耶和華曉諭 摩西 說:
5Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
5「你要收下這些,好作會幕的使用,都要照 利未 人所辦的事交給他們。」
6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
6於是 摩西 收了車和牛,交給 利未 人,
7Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
7把兩輛車,四隻牛,照 革順 子孫所辦的事交給他們,
8Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
8又把四輛車,八隻牛,照 米拉利 子孫所辦的事交給他們;他們都在祭司 亞倫 的兒子 以他瑪 手下。
9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
9但車與牛都沒有交給 哥轄 子孫;因為他們辦的是聖所的事,在肩頭上抬聖物。
10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
10用膏抹壇的日子,首領都來行奉獻壇的禮,眾首領就在壇前獻供物。
11Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
11耶和華對 摩西 說:「眾首領為行奉獻壇的禮,要每天一個首領來獻供物。」
12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
12頭一日獻供物的是 猶大 支派的 亞米拿達 的兒子 拿順 。
13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
13他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
14一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
15一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
16hircumque pro peccato:
16一隻公山羊作贖罪祭;
17et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
17兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 亞米拿達 兒子 拿順 的供物。
18Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
18第二日來獻的是 以薩迦 子孫 的首領、 蘇押 的兒子 拿坦業 。
19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
19他獻為供物的是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十 舍客勒 ,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
20一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
21bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
21一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
22hircumque pro peccato:
22一隻公山羊作贖罪祭;
23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
23兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 蘇押 兒子 拿坦業 的供物。
24Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
24第三日 來獻的 是 西布倫 子孫的首領、 希倫 的兒子 以利押 。
25obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
25他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
26mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
26一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
27bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
27一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
28hircumque pro peccato:
28一隻公山羊作贖罪祭;
29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
29兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 希倫 兒子 以利押 的供物。
30Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
30第四日 來獻的 是 呂便 子孫的首領、 示丟珥 的兒子 以利蓿 。
31obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
31他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十 舍客勒 ,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
32mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
32一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
33bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
33一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
34hircumque pro peccato:
34一隻公山羊作贖罪祭;
35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
35兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 示丟珥 的兒子 以利蓿 的供物。
36Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
36第五日 來獻的 是 西緬 子孫的首領、 蘇利沙代 的兒子 示路蔑 。
37obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
37他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
38mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
38一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
39bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
39一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
40hircumque pro peccato:
40一隻公山羊作贖罪祭;
41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
41兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 蘇利沙代 兒子 示路蔑 的供物。
42Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
42第六日 來獻的 是 迦得 子孫的首領、 丟珥 的兒子 以利雅薩 。
43obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
43他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
44mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
44一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
45bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
45一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
46hircumque pro peccato:
46一隻公山羊作贖罪祭;
47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
47兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 丟珥 的兒子 以利雅薩 的供物。
48Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
48第七日 來獻的 是 以法蓮 子孫的首領、 亞米忽 的兒子 以利沙瑪 。
49obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
49他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
50mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
50一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
51bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
51一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
52hircumque pro peccato:
52一隻公山羊作贖罪祭;
53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
53兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 亞米忽 兒子 以利沙瑪 的供物。
54Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
54第八日 來獻的 是 瑪拿西 子孫的首領、 比大蓿 的兒子 迦瑪列 。
55obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
55他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
56mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
56一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
57bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
57一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
58hircumque pro peccato:
58一隻公山羊作贖罪祭;
59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
59兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 比大蓿 兒子 迦瑪列 的供物。
60Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
60第九日 來獻的 是 便雅憫 子孫的首領、 基多尼 的兒子 亞比但 。
61obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
61他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
62一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
63bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
63一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
64hircumque pro peccato:
64一隻公山羊作贖罪祭;
65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
65兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 基多尼 兒子 亞比但 的供物。
66Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
66第十日 來獻的 是 但 子孫的首領、 亞米沙代 的兒子 亞希以謝 。
67obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
67他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
68mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
68一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
69bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
69一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
70hircumque pro peccato:
70一隻公山羊作贖罪祭;
71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
71兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 亞米沙代 兒子 亞希以謝 的供物。
72Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
72第十一日 來獻的 是 亞設 子孫的首領、 俄蘭 的兒子 帕結 。
73obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
73他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
74mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
74一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
75bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
75一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
76hircumque pro peccato:
76一隻公山羊作贖罪祭;
77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
77兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 俄蘭 兒子 帕結 的供物。
78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
78第十二日 來獻的 是 拿弗他利 子孫的首領、 以南 兒子 亞希拉 。
79obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
79他的供物是:一個銀盤子,重一百三十 舍客勒 ,一個銀碗,重七十舍客勒,都是按聖所的平,也都盛滿了調油的細麵作素祭;
80mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
80一個金盂,重十 舍客勒 ,盛滿了香;
81bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
81一隻公牛犢,一隻公綿羊,一隻一歲的公羊羔作燔祭;
82hircumque pro peccato:
82一隻公山羊作贖罪祭;
83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
83兩隻公牛,五隻公綿羊,五隻公山羊,五隻一歲的公羊羔作平安祭。這是 以南 兒子 亞希拉 的供物。
84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
84用膏抹壇的日子, 以色列 的眾首領為行獻壇之禮所獻的是:銀盤子十二個,銀碗十二個,金盂十二個;
85ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
85每盤子 重 一百三十 舍客勒 ,每碗重七十 舍客勒 。一切器皿的銀子,按聖所的平,共有二千四百 舍客勒 。
86mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
86十二個金盂盛滿了香,按聖所的平,每盂重十 舍客勒 ,所有的金子共一百二十 舍客勒 。
87boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
87作燔祭的,共有公牛十二隻,公羊十二隻,一歲的公羊羔十二隻,並同獻的素祭作贖罪祭的公山羊十二隻;
88In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
88作平安祭的,共有公牛二十四隻,公綿羊六十隻,公山羊六十隻,一歲的公羊羔六十隻。這就是用膏抹壇之後,為行奉獻壇之禮所獻的。
89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
89摩西 進會幕要與耶和華說話的時候,聽見法櫃的施恩座以上、二基路伯中間有與他說話的聲音,就是耶和華與他說話。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.