Marcum 15
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
1一到早晨,祭司長和長老、文士、全公會的人大家商議,就把耶穌捆綁,解去交給 彼拉多 。
2Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
2彼拉多 問他說:「你是 猶太 人的王嗎?」耶穌回答說:「你說的是。」
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
3祭司長告他許多的事。
4Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
4彼拉多 又問他說:「你看,他們告你這麼多的事,你甚麼都不回答嗎?」
5Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
5耶穌仍不回答,以致 彼拉多 覺得希奇。
6Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
6每逢這節期,巡撫照眾人所求的,釋放一個囚犯給他們。
7Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
7有一個人名叫 巴拉巴 ,和作亂的人一同捆綁。他們作亂的時候,曾殺過人。
8Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
8眾人上去求巡撫,照常例給他們辦。
9Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum?
9彼拉多 說:「你們要我釋放 猶太 人的王給你們嗎?」
10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
10他原曉得,祭司長是因為嫉妒才把耶穌解了來。
11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
11只是祭司長挑唆眾人,寧可釋放 巴拉巴 給他們。
12Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
12彼拉多 又說:「那麼樣,你們所稱為 猶太 人的王,我怎麼辦他呢?」
13At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.
13他們又喊着說:「把他釘十字架!」
14Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
14彼拉多 說:「為甚麼呢?他做了甚麼惡事呢?」他們便極力地喊着說:「把他釘十字架!」
15Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
15彼拉多 要叫眾人喜悅,就釋放 巴拉巴 給他們,將耶穌鞭打了,交給人釘十字架。
16Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
16兵丁把耶穌帶進衙門院裏,叫齊了全營的兵。
17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
17他們給他穿上紫袍,又用荊棘編做冠冕給他戴上,
18Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.
18就慶賀他說:「恭喜, 猶太 人的王啊!」
19Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
19又拿一根葦子打他的頭,吐唾沫在他臉上,屈膝拜他。
20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
20戲弄完了,就給他脫了紫袍,仍穿上他自己的衣服,帶他出去,要釘十字架。
21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
21有一個 古利奈 人 西門 ,就是 亞歷山大 和 魯孚 的父親,從鄉下來,經過那地方,他們就勉強他同去,好背着耶穌的十字架。
22Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.
22他們帶耶穌到了 各各他 地方( 各各他 翻出來就是髑髏地),
23Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.
23拿沒藥調和的酒給耶穌,他卻不受。
24Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
24於是將他釘在十字架上,拈鬮分他的衣服,看是誰得甚麼。
25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.
25釘他在十字架上是巳初的時候。
26Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.
26在上面有他的罪狀,寫的是:「 猶太 人的王。」
27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
27他們又把兩個強盜和他同釘十字架,一個在右邊,一個在左邊。
28Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
no verse 28 in this text
29Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
29從那裏經過的人辱罵他,搖着頭說:「咳!你這拆毀聖殿、三日又建造起來的,
30salvum fac temetipsum descendens de cruce.
30可以救自己,從十字架上下來吧!」
31Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.
31祭司長和文士也是這樣戲弄他,彼此說:「他救了別人,不能救自己。
32Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
32以色列 的王基督,現在可以從十字架上下來,叫我們看見,就信了。」那和他同釘的人也是譏誚他。
33Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
33從午正到申初,遍地都黑暗了。
34Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
34申初的時候,耶穌大聲喊着說:「以羅伊!以羅伊!拉馬撒巴各大尼?」(翻出來就是:我的上帝!我的上帝!為甚麼離棄我?)
35Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
35旁邊站着的人,有的聽見就說:「看哪,他叫 以利亞 呢!」
36Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
36有一個人跑去,把海絨蘸滿了醋,綁在葦子上,送給他喝,說:「且等着,看 以利亞 來不來把他取下。」
37Jesus autem emissa voce magna expiravit.
37耶穌大聲喊叫,氣就斷了。
38Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
38殿裏的幔子從上到下裂為兩半。
39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
39對面站着的百夫長看見耶穌這樣喊叫斷氣,就說:「這人真是上帝的兒子!」
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:
40還有些婦女遠遠地觀看;內中有 抹大拉 的 馬利亞 ,又有小 雅各 和 約西 的母親 馬利亞 ,並有 撒羅米 ,
41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
41就是耶穌在 加利利 的時候,跟隨他、服事他的那些人,還有同耶穌上 耶路撒冷 的好些婦女 在那裏觀看 。
42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
42到了晚上,因為這是預備日,就是安息日的前一日,
43venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
43有 亞利馬太 的 約瑟 前來,他是尊貴的議士,也是等候上帝國的。他放膽進去見 彼拉多 ,求耶穌的身體;
44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
44彼拉多 詫異耶穌已經死了,便叫百夫長來,問他耶穌死了久不久。
45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
45既從百夫長得知實情,就把耶穌的屍首賜給 約瑟 。
46Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
46約瑟 買了細麻布,把耶穌取下來,用細麻布裹好,安放在磐石中鑿出來的墳墓裏,又滾過一塊石頭來擋住墓門。
47Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
47抹大拉 的 馬利亞 和 約西 的母親 馬利亞 都看見安放他的地方。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.