Hebræos 7
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
1這 麥基洗德 就是 撒冷 王,又是至高上帝的祭司,本是長遠為祭司的。他當 亞伯拉罕 殺敗諸王回來的時候,就迎接他,給他祝福。
2cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
2亞伯拉罕 也將自己所得來的,取十分之一給他。他頭一個名翻出來就是仁義王,他又名 撒冷 王,就是平安王的意思。
3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
3他無父,無母,無族譜,無生之始,無命之終,乃是與上帝的兒子相似。
4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
4你們想一想,先祖 亞伯拉罕 將自己所擄來上等之物取十分之一給他,這人是何等尊貴呢!
5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
5那得祭司職任的 利未 子孫,領命照例向百姓取十分之一,這百姓是自己的弟兄,雖是從 亞伯拉罕 身中生的,還是照例 取十分之一 。
6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
6獨有 麥基洗德 ,不與他們同譜,倒收納 亞伯拉罕 的十分之一,為那蒙應許的 亞伯拉罕 祝福。
7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
7從來位分大的給位分小的祝福,這是駁不倒的理。
8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
8在這裏收十分之一的都是必死的人;但在那裏收十分之一的,有為他作見證的說,他是活的;
9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
9並且可說那受十分之一的 利未 ,也是藉着 亞伯拉罕 納了十分之一。
10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
10因為 麥基洗德 迎接 亞伯拉罕 的時候, 利未 已經在他先祖的身中。
11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
11從前百姓在 利未 人祭司職任以下受律法,倘若藉這職任能得完全,又何用另外興起一位祭司,照 麥基洗德 的等次,不照 亞倫 的等次呢?
12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
12祭司的職任既已更改,律法也必須更改。
13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
13因為這話所指的人本屬別的支派,那支派裏從來沒有一人伺候祭壇。
14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
14我們的主分明是從 猶大 出來的;但這支派, 摩西 並沒有提到祭司。
15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
15倘若照 麥基洗德 的樣式,另外興起一位祭司來, 我的話 更是顯而易見的了。
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
16他成為祭司,並不是照屬肉體的條例,乃是照無窮之生命的大能。
17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
17因為有給他作見證的說:「你是照着 麥基洗德 的等次永遠為祭司。」
18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
18先前的條例,因軟弱無益,所以廢掉了,
19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
19(律法原來一無所成)就引進了更美的指望;靠這指望,我們便可以進到上帝面前。
20Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
20再者, 耶穌為祭司 ,並不是不起誓立的。
21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
21至於那些祭司,原不是起誓立的,只有耶穌是起誓立的;因為那立他的對他說:「主起了誓,決不後悔,你是永遠為祭司。」
22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
22既是起誓立的,耶穌就作了更美之約的中保。
23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
23那些成為祭司的,數目本來多,是因為有死阻隔,不能長久。
24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
24這位既是永遠常存的,他祭司的職任就長久不更換。
25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
25凡靠着他進到上帝面前的人,他都能拯救到底;因為他是長遠活着,替他們祈求。
26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
26像這樣聖潔、無邪惡、無玷污、遠離罪人、高過諸天的大祭司,原是與我們合宜的。
27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
27他不像那些大祭司,每日必須先為自己的罪,後為百姓的罪獻祭;因為他只一次將自己獻上,就把這事成全了。
28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
28律法本是立軟弱的人為大祭司;但在律法以後起誓的話,是立兒子為大祭司,乃是成全到永遠的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.