Hebræos
Chapter 6
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Hebræos 6

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
1所以,我們應當離開基督道理的開端,竭力進到完全的地步,不必再立根基,就如那懊悔死行、信靠上帝、
2baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
2各樣洗禮、按手之禮、死人復活,以及永遠審判各等教訓。
3Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
3上帝若許我們,我們必如此行。
4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
4論到那些已經蒙了光照、嘗過天恩的滋味、又於聖靈有分,
5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
5並嘗過上帝善道的滋味、覺悟來世權能的人,
6et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
6若是離棄 道 理,就不能叫他們重新懊悔了。因為他們把上帝的兒子重釘十字架,明明地羞辱他。
7Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:
7就如一塊田地,吃過屢次下的雨水,生長菜蔬,合乎耕種的人用,就從上帝得福;
8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
8若長荊棘和蒺藜,必被廢棄,近於咒詛,結局就是焚燒。
9Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
9親愛的弟兄們,我們雖是這樣說,卻深信你們的行為強過這些,而且近乎得救。
10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
10因為上帝並非不公義,竟忘記你們所做的工和你們為他名所顯的愛心,就是先前伺候聖徒,如今還是伺候。
11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
11我們願你們各人都顯出這樣的殷勤,使你們有滿足的指望,一直到底。
12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
12並且不懈怠,總要效法那些憑信心和忍耐承受應許的人。
13Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
13當初上帝應許 亞伯拉罕 的時候,因為沒有比自己更大可以指着起誓的,就指着自己起誓,說:
14dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
14「論福,我必賜大福給你;論子孫,我必叫你的子孫多起來。」
15Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
15這樣, 亞伯拉罕 既恆久忍耐,就得了所應許的。
16Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
16人都是指着比自己大的起誓,並且以起誓為實據,了結各樣的爭論。
17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:
17照樣,上帝願意為那承受應許的人格外顯明他的旨意是不更改的,就起誓為證。
18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
18藉這兩件不更改的事,上帝決不能說謊,好叫我們這逃往避難所、持定擺在我們前頭指望的人可以大得勉勵。
19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
19我們有這指望,如同靈魂的錨,又堅固又牢靠,且通入幔內。
20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.
20作先鋒的耶穌,既照着 麥基洗德 的等次成了永遠的大祭司,就為我們進入幔內。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.