Hebræos 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
1所以,我們當越發鄭重所聽見的道理,恐怕我們隨流失去。
2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:
2那藉着天使所傳的話既是確定的;凡干犯悖逆的都受了該受的報應。
3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
3我們若忽略這麼大的救恩,怎能逃罪呢?這救恩起先是主親自講的,後來是聽見的人給我們證實了。
4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
4上帝又按自己的旨意,用神蹟、奇事和百般的異能,並聖靈的恩賜,同他們作見證。
5Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
5我們所說將來的世界,上帝原沒有交給天使管轄。
6Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
6但有人在 經上 某處證明說: 人算甚麼,你竟顧念他? 世人算甚麼,你竟眷顧他?
7Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
7你叫他比天使微小一點, 賜他榮耀尊貴為冠冕, 並將你手所造的都派他管理,
8Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
8叫萬物都服在他的腳下。 既叫萬物都服他,就沒有剩下一樣不服他的。只是如今我們還不見萬物都服他。
9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
9惟獨見那成為比天使小一點的耶穌;因為受死的苦,就得了尊貴榮耀為冠冕,叫他因着上帝的恩,為人人嘗了死味。
10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
10原來那為萬物所屬、為萬物所本的,要領許多的兒子進榮耀裏去,使救他們的元帥,因受苦難得以完全,本是合宜的。
11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
11因那使人成聖的和那些得以成聖的,都是出於一。所以,他稱他們為弟兄也不以為恥,
12Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
12說: 我要將你的名傳與我的弟兄, 在會中我要頌揚你;
13Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
13又說: 我要倚賴他; 又說: 看哪,我與上帝所給我的兒女。
14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
14兒女既同有血肉之體,他也照樣親自成了血肉之體,特要藉着死敗壞那掌死權的,就是魔鬼,
15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
15並要釋放那些一生因怕死而為奴僕的人。
16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
16他並不救拔天使,乃是救拔 亞伯拉罕 的後裔。
17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
17所以,他凡事該與他的弟兄相同,為要在上帝的事上成為慈悲忠信的大祭司,為百姓的罪獻上挽回祭。
18In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
18他自己既然被試探而受苦,就能搭救被試探的人。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.