Hebræos 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
1信就是所望之事的實底,是未見之事的確據。
2In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
2古人在這信上得了美好的證據。
3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
3我們因着信,就知道諸世界是藉上帝話造成的;這樣,所看見的,並不是從顯然之物造出來的。
4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
4亞伯 因着信,獻祭與上帝,比 該隱 所獻的更美,因此便得了稱義的見證,就是上帝指他禮物作的見證。他雖然死了,卻因這信,仍舊說話。
5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
5以諾 因着信,被接去,不至於見死,人也找不着他,因為上帝已經把他接去了;只是他被接去以先,已經得了上帝喜悅他的明證。
6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
6人非有信,就不能得上帝的喜悅;因為到上帝面前來的人必須信有上帝,且信他賞賜那尋求他的人。
7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
7挪亞 因着信,既蒙 上帝 指示他未見的事,動了敬畏的心,預備了一隻方舟,使他全家得救。因此就定了那世代的罪,自己也承受了那從信而來的義。
8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
8亞伯拉罕 因着信,蒙召的時候就遵命出去,往將來要得為業的地方去;出去的時候,還不知往哪裏去。
9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
9他因着信,就在所應許之地作客,好像在異地居住帳棚,與那同蒙一個應許的 以撒 、 雅各 一樣。
10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
10因為他等候那座有根基的城,就是上帝所經營所建造的。
11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
11因着信,連 撒拉 自己,雖然過了生育的歲數,還能懷孕,因她以為那應許她的是可信的。
12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
12所以從一個彷彿已死的人就生出 子孫 ,如同天上的星那樣眾多,海邊的沙那樣無數。
13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
13這些人都是存着信心死的,並沒有得着所應許的;卻從遠處望見,且歡喜迎接,又承認自己在世上是客旅,是寄居的。
14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
14說這樣話的人是表明自己要找一個家鄉。
15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:
15他們若想念所離開的家鄉,還有可以回去的機會。
16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
16他們卻羨慕一個更美的家鄉,就是在天上的。所以上帝被稱為他們的上帝,並不以為恥,因為他已經給他們預備了一座城。
17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
17亞伯拉罕 因着信,被試驗的時候,就把 以撒 獻上;這便是那歡喜領受應許的,將自己獨生的兒子獻上。
18ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
18論到這兒子 ,曾有話說:「從 以撒 生的才要稱為你的後裔。」
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
19他以為上帝還能叫人從死裏復活;他也彷彿從死中得回他的兒子來。
20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
20以撒 因着信,就指着將來的事給 雅各 、 以掃 祝福。
21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.
21雅各 因着信,臨死的時候,給 約瑟 的兩個兒子各自祝福,扶着杖頭敬拜上帝。
22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
22約瑟 因着信,臨終的時候,提到 以色列 族將來要出 埃及 ,並為自己的骸骨留下遺命。
23Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
23摩西 生下來,他的父母見他是個俊美的孩子,就因着信,把他藏了三個月,並不怕王命。
24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
24摩西 因着信,長大了就不肯稱為法老女兒之子。
25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
25他寧可和上帝的百姓同受苦害,也不願暫時享受罪中之樂。
26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
26他看為基督受的凌辱比 埃及 的財物更寶貴,因他想望所要得的賞賜。
27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
27他因着信,就離開 埃及 ,不怕王怒;因為他恆心忍耐,如同看見那不能看見的 主 。
28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
28他因着信,就守逾越節,行灑血的禮,免得那滅長子的臨近 以色列 人。
29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
29他們因着信,過 紅海 如行乾地; 埃及 人試着要過去,就被吞滅了。
30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
30以色列 人因着信,圍繞 耶利哥 城七日,城牆就倒塌了。
31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
31妓女 喇合 因着信,曾和和平平地接待探子,就不與那些不順從的人一同滅亡。
32Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
32我又何必再說呢?若要一一細說, 基甸 、 巴拉 、 參孫 、 耶弗他 、 大衛 、 撒母耳 ,和眾先知的事,時候就不夠了。
33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
33他們因着信,制伏了敵國,行了公義,得了應許,堵了獅子的口,
34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
34滅了烈火的猛勢,脫了刀劍的鋒刃;軟弱變為剛強,爭戰顯出勇敢,打退外邦的全軍。
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
35有婦人得自己的死人復活。又有人忍受嚴刑,不肯苟且得釋放,為要得着更美的復活。
36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
36又有人忍受戲弄、鞭打、捆鎖、監禁、各等的磨煉,
37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
37被石頭打死,被鋸鋸死,受試探,被刀殺,披着綿羊、山羊的皮各處奔跑,受窮乏、患難、苦害,
38quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
38在曠野、山嶺、山洞、地穴,飄流無定,本是世界不配有的人。
39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
39這些人都是因信得了美好的證據,卻仍未得着所應許的;
40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
40因為上帝給我們預備了更美的事,叫他們若不與我們同得,就不能完全。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.