Hebræos
Chapter 10
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Hebræos 10

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
1律法既是將來美事的影兒,不是本物的真像,總不能藉着每年常獻一樣的祭物叫那近前來的人得以完全。
2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
2若不然,獻祭的事豈不早已止住了嗎?因為禮拜的人,良心既被潔淨,就不再覺得有罪了。
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
3但這些 祭物 是叫人每年想起罪來;
4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
4因為公牛和山羊的血,斷不能除罪。
5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
5所以基督到世上來的時候,就說: 上帝啊 ,祭物和禮物是你不願意的; 你曾給我預備了身體。
6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
6燔祭和贖罪 祭 是你不喜歡的。
7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
7那時我說:上帝啊,我來了, 為要照你的旨意行; 我的事在經卷上已經記載了。
8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
8以上說:「祭物和禮物,燔祭和贖罪祭,是你不願意的,也是你不喜歡的(這都是按着律法獻的)」;
9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
9後又說:「我來了為要照你的旨意行」; 可見 他是除去在先的,為要立定在後的。
10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
10我們憑這旨意,靠耶穌基督,只一次獻上他的身體,就得以成聖。
11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
11凡祭司天天站着事奉 上帝 ,屢次獻上一樣的祭物,這祭物永不能除罪。
12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
12但基督獻了一次永遠的贖罪祭,就在上帝的右邊坐下了。
13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
13從此,等候他仇敵成了他的腳凳。
14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
14因為他一次獻祭,便叫那得以成聖的人永遠完全。
15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
15聖靈也對我們作見證;因為他既已說過:
16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
16主說:那些日子以後, 我與他們所立的約乃是這樣: 我要將我的律法寫在他們心上, 又要放在他們的裏面。
17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
17以後就說 : 我不再記念他們的罪愆和他們的過犯。
18Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
18這些罪過既已赦免,就不用再為罪獻祭了。
19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
19弟兄們,我們既因耶穌的血得以坦然進入至聖所,
20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
20是藉着他給我們開了一條又新又活的路,從幔子經過,這幔子就是他的身體。
21et sacerdotem magnum super domum Dei:
21又有一位大祭司治理上帝的家,
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
22並我們心中天良的虧欠已經灑去,身體用清水洗淨了,就當存着誠心和充足的信心來到上帝面前;
23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
23也要堅守我們所承認的指望,不致搖動,因為那應許我們的是信實的。
24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
24又要彼此相顧,激發愛心,勉勵行善。
25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
25你們不可停止聚會,好像那些停止慣了的人,倒要彼此勸勉,既知道那日子臨近,就更當如此。
26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
26因為我們得知真道以後,若故意犯罪,贖罪的祭就再沒有了;
27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
27惟有戰懼等候審判和那燒滅眾敵人的烈火。
28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
28人干犯 摩西 的律法,憑兩三個見證人,尚且不得憐恤而死,
29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
29何況人踐踏上帝的兒子,將那使他成聖之約的血當作平常,又褻慢施恩的 聖 靈,你們想,他要受的刑罰該怎樣加重呢!
30Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
30因為我們知道誰說:「伸冤在我,我必報應」;又 說 :「主要審判他的百姓。」
31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
31落在永生上帝的手裏,真是可怕的!
32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
32你們要追念往日,蒙了光照以後所忍受大爭戰的各樣苦難:
33et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
33一面被毀謗,遭患難,成了戲景,叫眾人觀看;一面陪伴那些受這樣苦難的人。
34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
34因為你們體恤了那些被捆鎖的人,並且你們的家業被人搶去,也甘心忍受,知道自己有更美長存的家業。
35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
35所以,你們不可丟棄勇敢的心;存這樣的心必得大賞賜。
36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
36你們必須忍耐,使你們行完了上帝的旨意,就可以得着所應許的。
37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
37因為還有一點點時候, 那要來的就來,並不遲延;
38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
38只是義人必因信得生。 他若退後,我心裏就不喜歡他。
39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
39我們卻不是退後入沉淪的那等人,乃是有信心以致靈魂得救的人。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.