Job 23
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Respondens autem Job, ait:
1约伯 回答说:
2[Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
2如今我的哀告还算为悖逆; 我的责罚比我的唉哼还重。
3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
3惟愿我能知道在哪里可以寻见 神, 能到他的台前,
4Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
4我就在他面前将我的案件陈明, 满口辩白。
5ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
5我必知道他回答我的言语, 明白他向我所说的话。
6Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
6他岂用大能与我争辩吗? 必不这样!他必理会我。
7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
7在他那里正直人可以与他辩论; 这样,我必永远脱离那审判我的。
8Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
8只是,我往前行,他不 在那里 , 往后退,也不能见他。
9Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
9他在左边行事,我却不能看见, 在右边隐藏,我也不能见他。
10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
10然而他知道我所行的路; 他试炼我之后,我必如精金。
11Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
11我脚追随他的步履; 我谨守他的道,并不偏离。
12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
12他嘴唇的命令,我未曾背弃; 我看重他口中的言语,过于我需用的饮食。
13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
13只是他 心志 已定,谁能使他转意呢? 他心里所愿的,就行出来。
14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
14他向我所定的,就必做成; 这类的事他还有许多。
15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
15所以我在他面前惊惶; 我思念 这事 便惧怕他。
16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
16神使我丧胆; 全能者使我惊惶。
17Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]
17我的恐惧不是因为黑暗, 也不是因为幽暗蒙蔽我的脸。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.