Job
Chapter 27
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 27

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
1约伯 接着说:
2[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
2神夺去我的理,全能者使我心中愁苦。 我指着永生的 神起誓:
3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
3我的生命尚在我里面; 神所赐呼吸之气仍在我的鼻孔内。
4non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
4我的嘴决不说非义之言; 我的舌也不说诡诈之语。
5Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
5我断不以你们为是; 我至死必不以自己为不正!
6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
6我持定我的义,必不放松; 在世的日子,我心必不责备我。
7Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
7愿我的仇敌如恶人一样; 愿那起来攻击我的,如不义之人一般。
8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
8不敬虔的人虽然得利, 神夺取其命的时候还有什么指望呢?
9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
9患难临到他, 神岂能听他的呼求?
10aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
10他岂以全能者为乐, 随时求告 神呢?
11Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
11神的作为,我要指教你们; 全能者所行的,我也不隐瞒。
12Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
12你们自己也都见过, 为何全然变为虚妄呢?
13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
13神为恶人所定的分, 强暴人从全能者所得的报乃是这样:
14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:
14倘或他的儿女增多,还是被刀所杀; 他的子孙必不得饱食。
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
15他所遗留的人必死而埋葬; 他的寡妇也不哀哭。
16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
16他虽积蓄银子如尘沙, 预备衣服如泥土;
17præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
17他只管预备,义人却要穿上; 他的银子,无辜的人要分取。
18Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
18他建造房屋如虫做窝, 又如守望者所搭的棚。
19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
19他虽富足躺卧,却不得收殓, 转眼之间就不在了。
20Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.
20惊恐如波涛将他追上; 暴风在夜间将他刮去。
21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
21东风把他飘去, 又刮他离开本处。
22Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.
22神要向他射箭,并不留情; 他恨不得逃脱 神的手。
23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
23人要向他拍掌, 并要发叱声,使他离开本处。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.