Job 36
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
1以利户 又接着说:
2[Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
2你再容我片时,我就指示你, 因我还有话为 神说。
3Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
3我要将所知道的从远处引来, 将公义归给造我的主。
4Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
4我的言语真不虚谎; 有知识全备的与你同在。
5Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
5神有大能,并不藐视人; 他的智慧甚广。
6sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
6他不保护恶人的性命, 却为困苦人伸冤。
7Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
7他时常看顾义人, 使他们和君王同坐宝座, 永远要被高举。
8Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
8他们若被锁链捆住, 被苦难的绳索缠住,
9indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
9他就把他们的作为和过犯指示他们, 叫他们知道有骄傲的行动。
10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
10他也开通他们的耳朵得受教训, 吩咐他们离开罪孽转回。
11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
11他们若听从事奉他, 就必度日亨通,历年福乐;
12si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
12若不听从, 就要被刀杀灭,无知无识而死。
13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
13那心中不敬虔的人积蓄怒气; 神捆绑他们,他们竟不求救;
14Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
14必在青年时死亡, 与污秽人一样 丧命 。
15Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
15神借着困苦救拔困苦人, 趁他们受欺压开通他们的耳朵。
16Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
16神也必引你出离患难, 进入宽阔不狭窄之地; 摆在你席上的必满有肥甘。
17Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
17但你满口有恶人批评的言语; 判断和刑罚抓住你。
18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
18不可容忿怒触动你,使你不服责罚; 也不可因赎价大就偏行。
19Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
19你的呼求,或是你一切的势力, 果有灵验,叫你不受患难吗?
20Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
20不要切慕黑夜, 就是众民在本处被除灭的时候。
21Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
21你要谨慎,不可重看罪孽, 因你选择罪孽过于选择苦难。
22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
22神行事有高大的能力; 教训人的有谁像他呢?
23Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
23谁派定他的道路? 谁能说:你所行的不义?
24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
24你不可忘记称赞他所行的为大, 就是人所歌颂的。
25Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
25他所行的,万人都看见; 世人也从远处观看。
26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
26神为大,我们不能全知; 他的年数不能测度。
27Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
27他吸取水点, 这水点从云雾中就变成雨;
28qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
28云彩将雨落下,沛然降与世人。
29Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
29谁能明白云彩如何铺张, 和 神行宫的雷声呢?
30et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
30他将亮光普照在自己的四围; 他又遮覆海底。
31Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
31他用这些审判众民, 且赐丰富的粮食。
32In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
32他以电光遮手, 命闪电击中敌人。
33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.]
33所发的雷声显明他的 作为 , 又向牲畜指明要起 暴风 。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.