Job 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Respondens autem Job, dixit:
1约伯 回答说:
2[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
2这样的话我听了许多; 你们安慰人,反叫人愁烦。
3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
3虚空的言语有穷尽吗? 有什么话惹动你回答呢?
4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
4我也能说你们那样的话; 你们若处在我的境遇, 我也会联络言语攻击你们, 又能向你们摇头。
5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
5但我必用口坚固你们, 用嘴消解 你们的忧愁 。
6roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6我虽说话,忧愁仍不得消解; 我虽停住不说,忧愁就离开我吗?
7Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
7但现在 神使我困倦, 使亲友远离我,
8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8又抓住我,作见证 攻击我 ; 我身体的枯瘦也当面见证我的不是。
9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
9主发怒撕裂我,逼迫我, 向我切齿; 我的敌人怒目看我。
10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10他们向我开口, 打我的脸羞辱我, 聚会攻击我。
11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
11神把我交给不敬虔的人, 把我扔到恶人的手中。
12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12我素来安逸,他折断我, 掐住我的颈项,把我摔碎, 又立我为他的箭靶子。
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13他的弓箭手四面围绕我; 他破裂我的肺腑,并不留情, 把我的胆倾倒在地上,
14Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14将我破裂又破裂, 如同勇士向我直闯。
15Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
15我缝麻布在我皮肤上, 把我的角放在尘土中。
16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
16我的脸因哭泣发紫, 在我的眼皮上有死荫。
17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
17我的手中却无强暴; 我的祈祷也是清洁。
18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
18地啊,不要遮盖我的血! 不要 阻挡 我的哀求!
19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
19现今,在天有我的见证, 在上有我的中保。
20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20我的朋友讥诮我, 我却向 神眼泪汪汪。
21Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
21愿人得与 神辩白, 如同人与朋友辩白一样;
22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
22因为再过几年, 我必走那往而不返之路。
23Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]
no verse 23 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.