Ephesios 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
1所以,你們該效法上帝,好像蒙慈愛的兒女一樣。
2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
2也要憑愛心行事,正如基督愛我們,為我們捨了自己,當作馨香的供物和祭物,獻與上帝。
3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
3至於淫亂並一切污穢,或是貪婪,在你們中間連提都不可,方合聖徒的體統。
4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
4淫詞、妄語,和戲笑的話都不相宜;總要說感謝的話。
5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
5因為你們確實地知道,無論是淫亂的,是污穢的,是有貪心的,在基督和上帝的國裏都是無分的。有貪心的,就與拜偶像的一樣。
6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
6不要被人虛浮的話欺哄;因這些事,上帝的忿怒必臨到那悖逆之子。
7Nolite ergo effici participes eorum.
7所以,你們不要與他們同夥。
8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
8從前你們是暗昧的,但如今在主裏面是光明的,行事為人就當像光明的子女。
9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
9光明所結的果子就是一切良善、公義、誠實。
10probantes quid sit beneplacitum Deo:
10總要察驗何為主所喜悅的事。
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
11那暗昧無益的事,不要與人同行,倒要責備 行這事的人 ;
12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
12因為他們暗中所行的,就是提起來也是可恥的。
13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
13凡事受了責備,就被光顯明出來,因為一切能顯明的就是光。
14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
14所以 主 說: 你這睡着的人當醒過來, 從死裏復活! 基督就要光照你了。
15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
15你們要謹慎行事,不要像愚昧人,當像智慧人。
16sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
16要愛惜光陰,因為現今的世代邪惡。
17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
17不要作糊塗人,要明白主的旨意如何。
18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
18不要醉酒,酒能使人放蕩;乃要被 聖 靈充滿。
19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
19當用詩章、頌詞、靈歌彼此對說,口唱心和地讚美主。
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
20凡事要奉我們主耶穌基督的名常常感謝父上帝。
21subjecti invicem in timore Christi.
21又當存敬畏基督的心,彼此順服。
22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
22你們作妻子的, 當順服 自己的丈夫,如同 順服 主。
23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
23因為丈夫是妻子的頭,如同基督是教會的頭;他又是 教會 全體的救主。
24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
24教會怎樣順服基督,妻子也要怎樣凡事順服丈夫。
25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
25你們作丈夫的,要愛你們的妻子,正如基督愛教會,為教會捨己。
26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
26要用水藉着道把教會洗淨,成為聖潔,
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
27可以獻給自己,作個榮耀的教會,毫無玷污、皺紋等類的病,乃是聖潔沒有瑕疵的。
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
28丈夫也當照樣愛妻子,如同愛自己的身子;愛妻子便是愛自己了。
29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
29從來沒有人恨惡自己的身子,總是保養顧惜,正像基督待教會一樣,
30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
30因我們是他身上的肢體。
31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
31為這個緣故,人要離開父母,與妻子連合,二人成為一體。
32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
32這是極大的奧祕,但我是指着基督和教會說的。
33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
33然而,你們各人都當愛妻子,如同愛自己一樣。妻子也當敬重她的丈夫。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.