Ephesios 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
1我為主被囚的勸你們:既然蒙召,行事為人就當與蒙召的恩相稱。
2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
2凡事謙虛、溫柔、忍耐,用愛心互相寬容,
3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
3用和平彼此聯絡,竭力保守 聖 靈所賜合而為一的心。
4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
4身體只有一個, 聖 靈只有一個,正如你們蒙召同有一個指望。
5Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
5一主,一信,一洗,
6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
6一上帝,就是眾人的父,超乎眾人之上,貫乎眾人之中,也住在眾人之內。
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
7我們各人蒙恩,都是照基督所量給各人的恩賜。
8Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
8所以 經上 說: 他升上高天的時候,擄掠了仇敵, 將各樣的恩賜賞給人。 (
9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
9既說升上,豈不是先降在地下嗎?
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
10那降下的,就是遠升諸天之上要充滿萬有的。)
11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
11他所賜的,有使徒,有先知,有傳福音的,有牧師和教師,
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
12為要成全聖徒,各盡其職,建立基督的身體,
13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
13直等到我們眾人在真道上同歸於一,認識上帝的兒子,得以長大成人,滿有基督長成的身量,
14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
14使我們不再作小孩子,中了人的詭計和欺騙的法術,被一切異教之風搖動,飄來飄去,就隨從各樣的異端;
15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
15惟用愛心說誠實話,凡事長進,連於元首基督,
16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
16全身都靠他聯絡得合式,百節各按各職,照着各體的功用彼此相助,便叫身體漸漸增長,在愛中建立自己。
17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
17所以我說,且在主裏確實地說,你們行事不要再像外邦人存虛妄的心行事。
18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
18他們心地昏昧,與上帝所賜的生命隔絕了,都因自己無知,心裏剛硬;
19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
19良心既然喪盡,就放縱私慾,貪行種種的污穢。
20Vos autem non ita didicistis Christum,
20你們學了基督,卻不是這樣。
21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
21如果你們聽過他的道,領了他的教,學了他的真理,
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
22就要脫去你們從前行為上的舊人,這舊人是因私慾的迷惑漸漸變壞的;
23Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
23又要將你們的心志改換一新,
24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
24並且穿上新人;這新人是照着上帝 的形像 造的,有真理的仁義和聖潔。
25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
25所以,你們要棄絕謊言,各人與鄰舍說實話,因為我們是互相為肢體。
26Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
26生氣卻不要犯罪;不可含怒到日落,
27Nolite locum dare diabolo:
27也不可給魔鬼留地步。
28qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
28從前偷竊的,不要再偷;總要勞力,親手做正經事,就可有 餘 分給那缺少的人。
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
29污穢的言語一句不可出口,只要隨事說造就人的好話,叫聽見的人得益處。
30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
30不要叫上帝的聖靈擔憂;你們原是受了他的印記,等候得贖的日子來到。
31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
31一切苦毒、惱恨、忿怒、嚷鬧、毀謗,並一切的惡毒,都當從你們中間除掉;
32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
32並要以恩慈相待,存憐憫的心,彼此饒恕,正如上帝在基督裏饒恕了你們一樣。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.