Ephesios
Chapter 3

Ephesios

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ephesios 3

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
1因此,我- 保羅 為你們外邦人作了基督耶穌被囚的, 替你們祈禱 。
2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
2諒必你們曾聽見上帝賜恩給我,將關切你們的職分託付我,
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
3用啟示使我知道 福音的 奧祕,正如我以前略略寫過的。
4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
4你們念了,就能曉得我深知基督的奧祕。
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
5這奧祕在以前的世代沒有叫人知道,像如今藉着聖靈啟示他的聖使徒和先知一樣。
6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium:
6這奧祕 就是外邦人在基督耶穌裏,藉着福音,得以同為後嗣,同為一體,同蒙應許。
7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
7我作了這福音的執事,是照上帝的恩賜,這恩賜是照他運行的大能賜給我的。
8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
8我本來比眾聖徒中最小的還小,然而他還賜我這恩典,叫我把基督那測不透的豐富傳給外邦人,
9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit:
9又使眾人都明白,這歷代以來隱藏在創造萬物之上帝裏的奧祕是如何安排的,
10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
10為要藉着教會使天上執政的、掌權的,現在得知上帝百般的智慧。
11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:
11這是照上帝從萬世以前,在我們主基督耶穌裏所定的旨意。
12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
12我們因信耶穌,就在他裏面放膽無懼,篤信不疑地來到上帝面前。
13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
13所以,我求你們不要因我為你們所受的患難喪膽,這原是你們的榮耀。
14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
14因此,我在父面前屈膝,(
15ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
15天上地上的各家,都是從他得名。)
16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
16求他按着他豐盛的榮耀,藉着他的靈,叫你們心裏的力量剛強起來,
17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati,
17使基督因你們的信,住在你們心裏,叫你們的愛心有根有基,
18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
18能以和眾聖徒一同明白基督的愛是何等長闊高深,
19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
19並知道這愛是過於人所能測度的,便叫上帝一切所充滿的,充滿了你們。
20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
20上帝能照着運行在我們心裏的大力充充足足地成就一切,超過我們所求所想的。
21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
21但願他在教會中,並在基督耶穌裏,得着榮耀,直到世世代代,永永遠遠。阿們!

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.