Ephesios 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
1你們死在過犯罪惡之中, 他叫你們活過來 。
2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
2那時,你們在其中行事為人,隨從今世的風俗,順服空中掌權者的首領,就是現今在悖逆之子心中運行的 邪 靈。
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
3我們從前也都在他們中間,放縱肉體的私慾,隨着肉體和心中所喜好的去行,本為可怒之子,和別人一樣。
4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
4然而,上帝既有豐富的憐憫,因他愛我們的大愛,
5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
5當我們死在過犯中的時候,便叫我們與基督一同活過來。你們得救是本乎恩。
6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:
6他又叫我們與基督耶穌一同復活,一同坐在天上,
7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
7要將他極豐富的恩典,就是他在基督耶穌裏向我們所施的恩慈,顯明給後來的世代看。
8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
8你們得救是本乎恩,也因着信;這並不是出於自己,乃是上帝所賜的;
9non ex operibus, ut ne quis glorietur.
9也不是出於行為,免得有人自誇。
10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
10我們原是他的工作,在基督耶穌裏造成的,為要叫我們行善,就是上帝所預備叫我們行的。
11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
11所以你們應當記念:你們從前按肉體是外邦人,是稱為沒受割禮的;這名原是那些憑人手在肉身上稱為受割禮之人所起的。
12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
12那時,你們與基督無關,在 以色列 國民以外,在所應許的諸約上是局外人,並且 活 在世上沒有指望,沒有上帝。
13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
13你們從前遠離 上帝 的人,如今卻在基督耶穌裏,靠着他的血,已經得親近了。
14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
14因他使我們和睦,將兩下合而為一,拆毀了中間隔斷的牆;
15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:
15而且以自己的身體廢掉冤仇,就是那 記 在律法上的規條,為要將兩下藉着自己造成一個新人, 如此 便成就了和睦。
16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
16既在十字架上滅了冤仇,便藉這十字架使兩下歸為一體,與上帝和好了,
17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
17並且來傳和平的福音給你們遠處的人,也給那近處的人。
18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
18因為我們兩下藉着他被一個 聖 靈所感,得以進到父面前。
19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
19這樣,你們不再作外人和客旅,是與聖徒同國,是上帝家裏的人了;
20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:
20並且被建造在使徒和先知的根基上,有基督耶穌自己為房角石,
21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
21各房靠他聯絡得合式,漸漸成為主的聖殿。
22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
22你們也靠他同被建造,成為上帝藉着聖靈居住的所在。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.