歴代誌上 2
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1イスラエルの子らは次のとおりである。ルベン、シメオン、レビ、ユダ、イッサカル、ゼブルン、
1Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2ダン、ヨセフ、ベニヤミン、ナフタリ、ガド、アシェル。
2Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3ユダの子らは、エル、オナン、シェラ。この三人は、カナン人の女であるシュアの娘が彼に産んだ。ユダの長子エルは主 の目に悪しき者であったので、主は彼を殺された。
3Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4彼の嫁タマルは彼にペレツとゼラを産んだ。ユダの子は全部で五人であった。
4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
5ペレツの子らは、ヘツロンとハムル。
5Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
6ゼラの子らは、ジムリ、エタン、ヘマン、カルコル、ダラ。全員で五人であった。
6Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7カルミの子は、イスラエルを煩わせたアカルであった。彼は聖絶のものに関して罪を犯した。
7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
8エタンの子は、アザルヤ。
8Filii Ethan: Azarias.
9ヘツロンに生まれた子らは、エラフメエル、ラム、ケルバイ。
9Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi.
10ラムはアミナダブをもうけ、アミナダブはユダの子らの君ナフションをもうけ、
10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11ナフションはサルマをもうけ、サルマはボアズをもうけ、
11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12ボアズはオベデをもうけ、オベデはエッサイをもうけた。
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13エッサイの子らは、長子エリアブ、次男アビナダブ、三男シメア、
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14四男ネタンエル、五男ラダイ、
14quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15六男オツェム、七男ダビデ。
15sextum Asom, septimum David.
16彼らの姉妹はツェルヤとアビガイルであった。ツェルヤの子らは、アビシャイ、ヨアブ、アサエルの三人。
16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17アビガイルはアマサを産んだ。アマサの父はイシュマエル人エテルであった。
17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18ヘツロンの子カレブは、その妻アズバとエリオテによって子らをもうけた。アズバの子らは次のとおりである。エシェル、ショバブ、アルドン。
18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19アズバが死ぬと、カレブはエフラテをめとった。彼女は彼にフルを産んだ。
19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
20フルはウリの父となり、ウリはベツァルエルの父となった。
20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
21その後、ヘツロンはギルアドの父マキルの娘を妻に迎えた。彼が彼女をめとったのは六十歳のときで、彼女はセグブを産んだ。
21Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.
22セグブはヤイルの父となった。ヤイルはギルアドの地に二十三の町を持っていた。
22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
23しかしゲシュルとアラムが、彼らからヤイルの町々を、ケナテとその村々を含む六十の町を奪い取った。これらは皆、ギルアドの父マキルの子孫であった。
23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.
24ヘツロンがカレブ・エフラタで死んだ後、妻アビヤは彼の子アシュフルを産んだ。アシュフルはテコアの父となった。
24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
25ヘツロンの長子エラフメエルの子らは、長子ラム、ブナ、オレン、オツェム、アヒヤであった。
25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26エラフメエルにはもう一人の妻がおり、その名をアタラといった。彼女はオナムの母であった。
26Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27エラフメエルの長子ラムの子らは、マアツ、ヤミン、エケルであった。
27Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28オナムの子らは、シャマイとヤダ。シャマイの子らは、ナダブとアビシュル。
28Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.
29アビシュルの妻の名はアビハイルといい、彼女は彼にアフバンとモリドを産んだ。
29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30ナダブの子らは、セレドとアパイム。セレドは子を持たずに死んだ。
30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31アパイムの子は、イシ。イシの子は、シェシャン。シェシャンの子は、アフライ。
31Filius vero Apphaim, Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32シャマイの兄弟ヤダの子らは、エテルとヨナタン。エテルは子を持たずに死んだ。
32Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33ヨナタンの子らは、ペレテとザザ。以上がエラフメエルの子らである。
33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
34シェシャンには息子がなく、娘だけがいた。シェシャンにはエジプト人のしもべがおり、その名をヤルハといった。
34Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa.
35シェシャンはその娘をしもべヤルハに妻として与えた。彼女は彼にアタイを産んだ。
35Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.
36アタイはナタンの父となり、ナタンはザバドの父となり、
36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37ザバドはエフラルの父となり、エフラルはオベデの父となり、
37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38オベデはイエフの父となり、イエフはアザルヤの父となり、
38Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
39アザルヤはヘレツの父となり、ヘレツはエルアサの父となり、
39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40エルアサはシスマイの父となり、シスマイはシャルムの父となり、
40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41シャルムはエカムヤの父となり、エカムヤはエリシャマの父となった。
41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42エラフメエルの兄弟カレブの子らは、長子でジフの父となったメシャと、ヘブロンの父マレシャの子らであった。
42Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
43ヘブロンの子らは、コラ、タプア、レケム、シェマ。
43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44シェマはヨルケアムの父ラハムの父となった。レケムはシャマイの父となった。
44Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
45シャマイの子はマオンであった。マオンはベテ・ツルの父となった。
45Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
46カレブのそばめエパは、ハラン、モツァ、ガゼツを産んだ。ハランはガゼツの父となった。
46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47ヤフダイの子らは、レゲム、ヨタム、ゲシャン、ペレテ、エパ、シャアフ。
47Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48カレブのそばめマアカは、シェベルとティルハナを産んだ。
48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49彼女はまた、マドマナの父シャアフ、マクベナの父でありギベアの父であるシェバを産んだ。カレブの娘はアクサであった。
49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
50以上がカレブの子らである。エフラタの長子フルの子は、キルヤテ・エアルィムの父ショバル、
50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51ベツレヘムの父サルマ、ベテ・ガデルの父ハレフ。
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52キルヤテ・エアルィムの父ショバルの子らは、ハロエとメヌホテ人の半数であった。
52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53キルヤテ・エアルィムの諸氏族は、エテル人、プテ人、シュマテ人、ミシュラ人であった。ツォラ人とエシュタオル人は彼らから出た。
53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
54サルマの子らは、ベツレヘム、ネトファ人、アトロテ・ベテ・ヨアブ、そしてマナハテ人の半ばであるツォル人。
54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai:
55ヤベツに住んでいた書記の諸氏族は、ティルアテ人、シムアテ人、スカテ人であった。これらはレカブの家の父であるハマトから出たケニ人である。
55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.