歴代誌上 10
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1さて、ペリシテ人はイスラエルと戦った。イスラエルの兵士たちはペリシテ人の前から逃げ、ギルボア山で討たれて倒れた。
1Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
2ペリシテ人はサウルとその息子たちに激しく迫り、サウルの息子ヨナタン、アビナダブ、マルキ・シュアを討った。
2Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
3戦いはサウルに対して激しくなり、射手たちが彼に追いつき、サウルは彼らに追い詰められた。
3Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
4その時、サウルは自分の武具持ちに言った。「あなたの剣を抜き、それで私を刺し貫け。あの割礼を受けていない者たちが来て、私を辱めないためだ。」しかし、彼の武具持ちは大いに恐れたため、そうしようとはしなかった。そこでサウルは自分の剣を取り、その上に倒れ伏した。
4Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
5武具持ちは、サウルが死んだのを見て、自分も剣の上に倒れ伏して死んだ。
5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
6こうしてサウルとその三人の息子は死に、彼の家は皆ともに死んだ。
6Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
7谷にいたすべてのイスラエルの人々は、彼らが逃げ去ったこと、またサウルとその息子たちが死んだことを見ると、自分たちの町々を捨てて逃げた。そしてペリシテ人が来て、そこに住んだ。
7Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
8翌日、ペリシテ人が殺された者たちから剥ぎ取るために来たとき、サウルとその息子たちがギルボア山に倒れているのを見つけた。
8Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
9彼らは彼から剥ぎ取り、彼の頭と鎧を取り、ペリシテ人の地の至る所に人を遣わして、彼らの偶像と民に知らせを伝えさせた。
9Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
10彼らは彼の鎧を自分たちの神々の家に置き、彼の頭をダゴンの神殿に釘で打ち付けた。
10arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
11ヤベシュ・ギルアドのすべての者が、ペリシテ人がサウルに行ったすべてのことを聞いたとき、
11Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
12勇士たちが皆立ち上がり、サウルの遺体と彼の息子たちの遺体を取り去って、ヤベシュへ持ち帰った。彼らはその骨をヤベシュの樫の木の下に葬り、七日間断食した。
12consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
13サウルは、主に対して犯した背信の罪のゆえに死んだ。彼が主の言葉を守らず、また霊媒に相談して尋ね求めたからである。
13Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
14彼は主に尋ね求めなかったので、主は彼を死なせ、王権をエッサイの子ダビデに移された。
14nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.