歴代誌上
Chapter 17
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ダビデが自分の家に住むようになったとき、ダビデは預言者ナタンに言った。「見よ、私は香柏造りの家に住んでいるが、主の契約の箱は天幕の下にある。」
1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
2ナタンはダビデに言った。「心にあることをすべて行いなさい。神があなたとともにおられるからだ。」
2Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
3その同じ夜、神の言葉がナタンに臨んだ。
3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
4「行って、私のしもべダビデに言いなさい。『主はこう言われる。あなたが私の住むための家を建ててはならない。
4Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.
5私はイスラエルを導き上った日から今日に至るまで、家に住んだことはなく、天幕から天幕へ、また一つの幕屋から別の幕屋へと移り歩いてきたからである。
5Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
6私が全イスラエルとともに歩んだどの場所で、私の民を牧するよう命じたイスラエルの裁き人のだれかに、「なぜ私のために香柏の家を建てなかったのか」と一言でも言ったことがあるだろうか。』
6manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
7だから今、私のしもべダビデにこう言いなさい。『万軍の主はこう言われる。「私はあなたを羊の囲いから、羊の後についていたところから取り、私の民イスラエルの君とした。
7Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël:
8あなたがどこへ行くにも、私はあなたとともにおり、あなたの前からすべての敵を滅ぼした。私はあなたに、地にいる大いなる者たちの名のような名を与える。
8et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
9私は私の民イスラエルのために一つの場所を定め、彼らを植え付ける。彼らは自分たちの場所に住み、もはや動かされることはない。また、初めのころのように、悪を行う者たちが彼らを荒らすことはない。
9Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
10それは私が私の民イスラエルの上にさばきづかさを命じた日からのことである。私はあなたのすべての敵を従わせる。さらに、主があなたのために家を建てるということを、私はあなたに告げる。
10ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.
11あなたの日が満ち、父祖たちのもとへ行くとき、私はあなたのあとに、あなたの子らのうちの一人であるあなたの子孫を起こし、彼の王国を堅く立てる。
11Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.
12彼は私のために家を建て、私は彼の王座をとこしえまでも堅く立てる。
12Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.
13私は彼の父となり、彼は私の子となる。私があなたの前にいた者から慈しみを取り去ったように、私が彼から私の慈しみを取り去ることはない。
13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
14私は私の家と私の王国において、彼をとこしえに据える。彼の王座はとこしえまでも堅く立てられる。」』」
14Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
15ナタンはこれらすべての言葉と、このすべての幻のとおりにダビデに語った。
15Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16そこでダビデ王は主の御前に進み出て座り、言った。「主なる神よ。私が何者であり、私の家が何であるからといって、あなたは私をここまで導いてくださったのですか。
16Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?
17神よ。これはあなたの御目には小さなことでした。それなのに、あなたはあなたのしもべの家について、はるか先のことまで語り、高い身分の者として私を顧みてくださいました。主なる神よ。
17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
18あなたのしもべに与えられた誉れについて、ダビデはこれ以上あなたに何を言えましょうか。あなたはご自分のしもべをご存じだからです。
18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
19主よ。あなたのしもべのために、また御心に従って、あなたはこれらすべての偉大なみわざを行い、これらすべての偉大なことを知らせてくださいました。
19Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20主よ。私たちが耳で聞いたすべてのことによれば、あなたのような方はほかになく、あなたのほかに神はいません。
20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
21地上のどの国民が、あなたの民イスラエルのようでしょうか。神はご自分のために一つの民を贖い出し、ご自分のために名を成すために、偉大で恐るべきみわざを行われました。あなたがエジプトから贖い出されたあなたの民の前から、国々を追い出されたのです。
21Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat?
22あなたはご自分の民イスラエルを、とこしえにあなたの民とされました。主よ、あなたが彼らの神となられたのです。
22Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
23今、主よ。あなたがあなたのしもべと彼の家について語られた言葉が、とこしえに堅く立てられますように。あなたが語られたとおりに行ってください。
23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
24御名がとこしえに堅く立てられ、あがめられますように。人々が『万軍の主はイスラエルの神、イスラエルにとっての神である。あなたのしもべダビデの家は御前に堅く立てられる』と言うようにしてください。
24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
25私の神よ。あなたはこのしもべのために家を建てると、私に啓示されました。それゆえ、あなたのしもべは御前で祈る勇気を得たのです。
25Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
26今、主よ。あなたは神であり、この良いことをあなたのしもべに約束されました。
26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
27今、あなたはあなたのしもべの家を祝福し、それが御前にとこしえに続くことを良いとされました。主よ、あなたが祝福されたものは、とこしえに祝福されます。」
27Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.