歴代誌上 18
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1その後、ダビデはペリシテ人を討って服従させ、ガテとその周辺の町々をペリシテ人の手から奪った。
1Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
2またモアブを討った。モアブ人はダビデのしもべとなり、貢ぎ物を納めた。
2percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
3ダビデは、ツォバの王ハダドエゼルがユーフラテス川のほとりに支配を確立しようとして進んでいたとき、ハマテの近くで彼を討った。
3Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4ダビデは彼から戦車千台、騎兵七千人、歩兵二万人を捕らえた。そして戦車を引く馬の足の筋を切ったが、百台分の馬だけは残した。
4Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5ダマスコのアラム人がツォバの王ハダドエゼルを助けに来ると、ダビデはアラム人二万二千人を討った。
5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
6ダビデはダマスコのアラムに守備隊を置いた。アラム人はダビデのしもべとなり、貢ぎ物を納めた。主はダビデが行く先々で勝利を与えられた。
6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.
7ダビデはハダドエゼルの家臣たちが携えていた金の盾を奪い、エルサレムに持ち帰った。
7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
8また、ハダドエゼルの町ティブハテとクンから大量の青銅を奪った。後にソロモンはそれを用いて、青銅の海、柱、青銅の器を造った。
8Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
9ハマテの王トウは、ダビデがツォバの王ハダドエゼルの全軍を討ち破ったと聞くと、
9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
10息子ハドラムをダビデ王のもとに遣わし、あいさつを述べ、勝利を祝わせた。ハダドエゼルはトウとたびたび戦っていたので、ダビデが彼と戦って討ち破ったからである。ハドラムは金、銀、青銅のあらゆる器を携えて来た。
10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
11ダビデ王は、これらも主に聖別してささげた。エドム、モアブ、アンモン人、ペリシテ人、アマレクなど、すべての国々から持ち帰った銀や金と同じである。
11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12ツェルヤの子アビシャイは、塩の谷でエドム人一万八千人を討った。
12Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
13彼はエドムに守備隊を置き、エドム人は皆ダビデのしもべとなった。主はダビデが行く先々で勝利を与えられた。
13et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
14ダビデは全イスラエルを治め、すべての民に公正と正義を行った。
14Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
15ツェルヤの子ヨアブは軍の司令官、アヒルドの子ヨシャファトは記録官、
15Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:
16アヒトブの子ツァドクとアビヤタルの子アビメレクは祭司、シャウシャは書記官であった。
16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:
17エホヤダの子ベナヤはケレテ人とペレテ人を率い、ダビデの子らは王のそばで高官として仕えた。
17Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.