歴代誌上 14
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ツロの王ヒラムは、使者とともに香柏の材木、石工、大工をダビデのもとへ送り、彼のために家を建てさせた。
1Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
2ダビデは、主が自分をイスラエルの王として堅く立たせられたこと、また御民イスラエルのためにその王権を大いに高められたことを知った。
2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
3ダビデはエルサレムでさらに妻を迎え、多くの息子と娘をもうけた。
3Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
4エルサレムで彼に生まれた子どもたちの名は次のとおりである。シャムア、ショバブ、ナタン、ソロモン、
4Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
5イブハル、エリシュア、エルペレテ、
5Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
6ノガ、ネフェグ、ヤフィア、
6Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
7エリシャマ、ベエルヤダ、エリフェレテ。
7Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8ペリシテ人は、ダビデが全イスラエルの王として油注がれたことを聞いた。ペリシテ人は総出でダビデを攻めようと上って来た。ダビデはそれを聞いて、彼らに立ち向かうために出て行った。
8Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9ペリシテ人はやって来て、レファイムの谷に襲いかかった。
9Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
10ダビデは神に尋ね求めて言った。「ペリシテ人のところに攻め上るべきでしょうか。あなたは彼らを私の手に渡してくださいますか。」 主は彼に言われた。「上れ。わたしは彼らをあなたの手に渡す。」
10Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
11彼らがバアル・ペラツィムに上って来ると、ダビデはそこで彼らを打ち破り、こう言った。「水が堤を破るように、神は私の手によって敵を打ち破られた。」それゆえ、彼らはその場所の名をバアル・ペラツィム と呼んだ。
11Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12ペリシテ人がそこに自分たちの神々を置き去りにしたので、ダビデは命じて、それらを火で焼かせた。
12Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
13ペリシテ人は再びその谷に襲いかかった。
13Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14ダビデが再び神に尋ね求めると、神は彼に言われた。「彼らの後を追って上ってはならない。回り込んで、桑の木々の前から彼らに向かえ。
14Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15桑の木々の梢で、行進の音が聞こえたなら、そのとき戦いに出なさい。神がペリシテ人の軍勢を打つために、あなたの前を進み出たからである。」
15Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16ダビデは神が命じられたとおりに行い、ギベオンからゲゼルに至るまでペリシテ人の軍勢を打ち破った。
16Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
17ダビデの名はすべての国々に広まり、主はすべての国々に彼に対する恐れをもたらされた。
17Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.