אִיּוֹב 7
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1הלא צבא לאנוש על ארץ וכימי שכיר ימיו׃
1[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
2כעבד ישאף צל וכשכיר יקוה פעלו׃
2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
3כן הנחלתי לי ירחי שוא ולילות עמל מנו לי׃
3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4אם שכבתי ואמרתי מתי אקום ומדד ערב ושבעתי נדדים עדי נשף׃
4Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
5לבש בשרי רמה וגיש עפר עורי רגע וימאס׃
5Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6ימי קלו מני ארג ויכלו באפס תקוה׃
6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
7זכר כי רוח חיי לא תשוב עיני לראות טוב׃
7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8לא תשורני עין ראי עיניך בי ואינני׃
8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
9כלה ענן וילך כן יורד שאול לא יעלה׃
9Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
10לא ישוב עוד לביתו ולא יכירנו עוד מקמו׃
10Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11גם אני לא אחשך פי אדברה בצר רוחי אשיחה במר נפשי׃
11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12הים אני אם תנין כי תשים עלי משמר׃
12Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
13כי אמרתי תנחמני ערשי ישא בשיחי משכבי׃
13Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
14וחתתני בחלמות ומחזינות תבעתני׃
14terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15ותבחר מחנק נפשי מות מעצמותי׃
15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16מאסתי לא לעלם אחיה חדל ממני כי הבל ימי׃
16Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17מה אנוש כי תגדלנו וכי תשית אליו לבך׃
17Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18ותפקדנו לבקרים לרגעים תבחננו׃
18Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
19כמה לא תשעה ממני לא תרפני עד בלעי רקי׃
19Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20חטאתי מה אפעל לך נצר האדם למה שמתני למפגע לך ואהיה עלי למשא׃
20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21ומה לא תשא פשעי ותעביר את עוני כי עתה לעפר אשכב ושחרתני ואינני׃
21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.