אִיּוֹב 33
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1ואולם שמע נא איוב מלי וכל דברי האזינה׃
1[Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
2הנה נא פתחתי פי דברה לשוני בחכי׃
2Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
3ישר לבי אמרי ודעת שפתי ברור מללו׃
3Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
4רוח אל עשתני ונשמת שדי תחיני׃
4Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5אם תוכל השיבני ערכה לפני התיצבה׃
5Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
6הן אני כפיך לאל מחמר קרצתי גם אני׃
6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7הנה אמתי לא תבעתך ואכפי עליך לא יכבד׃
7Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8אך אמרת באזני וקול מלין אשמע׃
8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
9זך אני בלי פשע חף אנכי ולא עון לי׃
9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
10הן תנואות עלי ימצא יחשבני לאויב לו׃
10Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11ישם בסד רגלי ישמר כל ארחתי׃
11Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
12הן זאת לא צדקת אענך כי ירבה אלוה מאנוש׃
12Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
13מדוע אליו ריבות כי כל דבריו לא יענה׃
13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
14כי באחת ידבר אל ובשתים לא ישורנה׃
14Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
15בחלום חזיון לילה בנפל תרדמה על אנשים בתנומות עלי משכב׃
15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
16אז יגלה אזן אנשים ובמסרם יחתם׃
16tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
17להסיר אדם מעשה וגוה מגבר יכסה׃
17ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
18יחשך נפשו מני שחת וחיתו מעבר בשלח׃
18eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
19והוכח במכאוב על משכבו וריב עצמיו אתן׃
19Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
20וזהמתו חיתו לחם ונפשו מאכל תאוה׃
20Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
21יכל בשרו מראי ושפי עצמותיו לא ראו׃
21Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
22ותקרב לשחת נפשו וחיתו לממתים׃
22Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
23אם יש עליו מלאך מליץ אחד מני אלף להגיד לאדם ישרו׃
23Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
24ויחננו ויאמר פדעהו מרדת שחת מצאתי כפר׃
24miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
25רטפש בשרו מנער ישוב לימי עלומיו׃
25Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
26יעתר אל אלוה וירצהו וירא פניו בתרועה וישב לאנוש צדקתו׃
26Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
27ישר על אנשים ויאמר חטאתי וישר העויתי ולא שוה לי׃
27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
28פדה נפשי מעבר בשחת וחיתי באור תראה׃
28Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
29הן כל אלה יפעל אל פעמים שלוש עם גבר׃
29Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
30להשיב נפשו מני שחת לאור באור החיים׃
30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
31הקשב איוב שמע לי החרש ואנכי אדבר׃
31Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.
32אם יש מלין השיבני דבר כי חפצתי צדקך׃
32Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
33אם אין אתה שמע לי החרש ואאלפך חכמה׃
33Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.