אִיּוֹב 40
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1ויען יהוה את איוב ויאמר׃
1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2הרב עם שדי יסור מוכיח אלוה יעננה׃
2[Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
3ויען איוב את יהוה ויאמר׃
3Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?
4הן קלתי מה אשיבך ידי שמתי למו פי׃
4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
5אחת דברתי ולא אענה ושתים ולא אוסיף׃
5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6ויען יהוה את איוב מן סערה ויאמר׃
6Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
7אזר נא כגבר חלציך אשאלך והודיעני׃
7Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
8האף תפר משפטי תרשיעני למען תצדק׃
8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
9ואם זרוע כאל לך ובקול כמהו תרעם׃
9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
10עדה נא גאון וגבה והוד והדר תלבש׃
10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
11הפץ עברות אפך וראה כל גאה והשפילהו׃
11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12ראה כל גאה הכניעהו והדך רשעים תחתם׃
12Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13טמנם בעפר יחד פניהם חבש בטמון׃
13Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
14וגם אני אודך כי תושע לך ימינך׃
14Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
15הנה נא בהמות אשר עשיתי עמך חציר כבקר יאכל׃
15Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
16הנה נא כחו במתניו ואנו בשרירי בטנו׃
16Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
17יחפץ זנבו כמו ארז גידי פחדו ישרגו׃
17Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
18עצמיו אפיקי נחושה גרמיו כמטיל ברזל׃
18Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
19הוא ראשית דרכי אל העשו יגש חרבו׃
19In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
20כי בול הרים ישאו לו וכל חית השדה ישחקו שם׃
20An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
21תחת צאלים ישכב בסתר קנה ובצה׃
21Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
22יסכהו צאלים צללו יסבוהו ערבי נחל׃
22Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
23הן יעשק נהר לא יחפוז יבטח כי יגיח ירדן אל פיהו׃
23Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
24בעיניו יקחנו במוקשים ינקב אף׃
24Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
no verse 25 in this text
25Concident eum amici? divident illum negotiatores?
no verse 26 in this text
26Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
no verse 27 in this text
27Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
no verse 28 in this text
28Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.