אִיּוֹב 4
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1ויען אליפז התימני ויאמר׃
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2הנסה דבר אליך תלאה ועצר במלין מי יוכל׃
2[Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3הנה יסרת רבים וידים רפות תחזק׃
3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
4כושל יקימון מליך וברכים כרעות תאמץ׃
4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
5כי עתה תבוא אליך ותלא תגע עדיך ותבהל׃
5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
6הלא יראתך כסלתך תקותך ותם דרכיך׃
6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7זכר נא מי הוא נקי אבד ואיפה ישרים נכחדו׃
7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
8כאשר ראיתי חרשי און וזרעי עמל יקצרהו׃
8Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
9מנשמת אלוה יאבדו ומרוח אפו יכלו׃
9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
10שאגת אריה וקול שחל ושני כפירים נתעו׃
10Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11ליש אבד מבלי טרף ובני לביא יתפרדו׃
11Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
12ואלי דבר יגנב ותקח אזני שמץ מנהו׃
12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13בשעפים מחזינות לילה בנפל תרדמה על אנשים׃
13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
14פחד קראני ורעדה ורב עצמותי הפחיד׃
14pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
15ורוח על פני יחלף תסמר שערת בשרי׃
15et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
16יעמד ולא אכיר מראהו תמונה לנגד עיני דממה וקול אשמע׃
16Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
17האנוש מאלוה יצדק אם מעשהו יטהר גבר׃
17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
18הן בעבדיו לא יאמין ובמלאכיו ישים תהלה׃
18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
19אף שכני בתי חמר אשר בעפר יסודם ידכאום לפני עש׃
19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
20מבקר לערב יכתו מבלי משים לנצח יאבדו׃
20De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
21הלא נסע יתרם בם ימותו ולא בחכמה׃
21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.