Romanos 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
1我在基督裏說真話,並不謊言,有我良心被聖靈感動,給我作見證:
2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
2我是大有憂愁,心裏時常傷痛;
3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
3為我弟兄,我骨肉之親,就是自己被咒詛,與基督分離,我也願意。
4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
4他們是 以色列 人;那兒子的名分、榮耀、諸約、律法、禮儀、應許都是他們的。
5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
5列祖就是他們的祖宗;按肉體說,基督也是從他們出來的。他是在萬有之上,永遠可稱頌的上帝。阿們!
6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:
6這不是說上帝的話落了空。因為從 以色列 生的不都是 以色列 人,
7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
7也不因為是 亞伯拉罕 的後裔就都作他的兒女;惟獨「從 以撒 生的才要稱為你的後裔。」
8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
8這就是說,肉身所生的兒女不是上帝的兒女,惟獨那應許的兒女才算是後裔。
9Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
9因為所應許的話是這樣說:「到 明年 這時候我要來, 撒拉 必生一個兒子。」
10Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
10不但如此,還有 利百加 ,既從一個人,就是從我們的祖宗 以撒 懷了孕,(
11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
11雙子 還沒有生下來,善惡還沒有做出來,只因要顯明上帝揀選人的旨意,不在乎人的行為,乃在乎召人的 主 。)
12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
12上帝就對 利百加 說:「將來,大的要服事小的。」
13sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
13正如 經上 所記: 雅各 是我所愛的; 以掃 是我所惡的。
14Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
14這樣,我們可說甚麼呢?難道上帝有甚麼不公平嗎?斷乎沒有!
15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.
15因他對 摩西 說: 我要憐憫誰就憐憫誰, 要恩待誰就恩待誰。
16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
16據此看來,這不在乎那定意的,也不在乎那奔跑的,只在乎發憐憫的上帝。
17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
17因為經上有話向法老說:「我將你興起來,特要在你身上彰顯我的權能,並要使我的名傳遍天下。」
18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
18如此看來,上帝要憐憫誰就憐憫誰,要叫誰剛硬就叫誰剛硬。
19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
19這樣,你必對我說:「他為甚麼還指責人呢?有誰抗拒他的旨意呢?」
20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
20你這個人哪,你是誰,竟敢向上帝強嘴呢?受造之物豈能對造他的說:「你為甚麼這樣造我呢?」
21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
21窯匠難道沒有權柄從一團泥裏拿一塊做成貴重的器皿,又拿一塊做成卑賤的器皿嗎?
22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,
22倘若上帝要顯明他的忿怒,彰顯他的權能,就多多忍耐寬容那可怒、預備遭毀滅的器皿,
23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
23又要將他豐盛的榮耀彰顯在那蒙憐憫、早預備得榮耀的器皿上。
24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,
24這 器皿 就是我們被上帝所召的,不但是從 猶太 人中,也是從外邦人中。這有甚麼不可呢?
25sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
25就像上帝在 何西阿 書上說: 那本來不是我子民的, 我要稱為「我的子民」; 本來不是蒙愛的, 我要稱為「蒙愛的」。
26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
26從前在甚麼地方對他們說: 你們不是我的子民, 將來就在那裏稱他們為「永生上帝的兒子」。
27Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
27以賽亞 指着 以色列 人喊着說:「 以色列 人雖多如海沙,得救的不過是剩下的餘數;
28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
28因為主要在世上施行他的話,叫他的話都成全,速速地完結。」
29et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
29又如 以賽亞 先前說過: 若不是萬軍之主給我們存留餘種, 我們早已像 所多瑪 、 蛾摩拉 的樣子了。
30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
30這樣,我們可說甚麼呢?那本來不追求義的外邦人反得了義,就是因信而得的義。
31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
31但 以色列 人追求律法的義,反得不着律法的義。
32Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
32這是甚麼緣故呢?是因為他們不憑着信心求,只憑着行為求;他們正跌在那絆腳石上。
33sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
33就如經上所記: 我在 錫安 放一塊絆腳的石頭,跌人的磐石; 信靠他的人必不至於羞愧。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.