Mattheum 20
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
1「因为天国好像家主清早去雇人进他的葡萄园做工,
2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
2和工人讲定一天一钱银子,就打发他们进葡萄园去。
3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
3约在巳初出去,看见市上还有闲站的人,
4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
4就对他们说:『你们也进葡萄园去,所当给的,我必给你们。』他们也进去了。
5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
5约在午正和申初又出去,也是这样行。
6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
6约在酉初出去,看见还有人站在那里,就问他们说:『你们为什么整天在这里闲站呢?』
7Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
7他们说:『因为没有人雇我们。』他说:『你们也进葡萄园去。』
8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
8到了晚上,园主对管事的说:『叫工人都来,给他们工钱,从后来的起,到先来的为止。
9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
9约在酉初雇的人来了,各人得了一钱银子。
10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
10及至那先雇的来了,他们以为必要多得;谁知也是各得一钱。
11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
11他们得了,就埋怨家主说:
12dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
12『我们整天劳苦受热,那后来的只做了一小时,你竟叫他们和我们一样吗?』
13At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
13家主回答其中的一人说:『朋友,我不亏负你,你与我讲定的不是一钱银子吗?
14Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
14拿你的走吧!我给那后来的和给你一样,这是我愿意的。
15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
15我的东西难道不可随我的意思用吗?因为我作好人,你就红了眼吗?』
16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
16这样,那在后的,将要在前;在前的,将要在后了。」
17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
17耶稣上 耶路撒冷 去的时候,在路上把十二个门徒带到一边,对他们说:
18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
18「看哪,我们上 耶路撒冷 去,人子要被交给祭司长和文士。他们要定他死罪,
19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
19又交给外邦人,将他戏弄,鞭打,钉在十字架上;第三日他要复活。」
20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
20那时, 西庇太 儿子的母亲同她两个儿子上前来拜耶稣,求他一件事。
21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
21耶稣说:「你要什么呢?」她说:「愿你叫我这两个儿子在你国里,一个坐在你右边,一个坐在你左边。」
22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
22耶稣回答说:「你们不知道所求的是什么;我将要喝的杯,你们能喝吗?」他们说:「我们能。」
23Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
23耶稣说:「我所喝的杯,你们必要喝;只是坐在我的左右,不是我可以赐的,乃是我父为谁预备的,就赐给谁。」
24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
24那十个门徒听见,就恼怒他们弟兄二人。
25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
25耶稣叫了他们来,说:「你们知道外邦人有君王为主治理他们,有大臣操权管束他们。
26Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
26只是在你们中间,不可这样;你们中间谁愿为大,就必作你们的用人;
27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
27谁愿为首,就必作你们的仆人。
28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
28正如人子来,不是要受人的服事,乃是要服事人,并且要舍命,作多人的赎价。」
29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
29他们出 耶利哥 的时候,有极多的人跟随他。
30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
30有两个瞎子坐在路旁,听说是耶稣经过,就喊着说:「主啊, 大卫 的子孙,可怜我们吧!」
31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
31众人责备他们,不许他们作声;他们却越发喊着说:「主啊, 大卫 的子孙,可怜我们吧!」
32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
32耶稣就站住,叫他们来,说:「要我为你们做什么?」
33Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
33他们说:「主啊,要我们的眼睛能看见!」
34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
34耶稣就动了慈心,把他们的眼睛一摸,他们立刻看见,就跟从了耶稣。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.