Mattheum 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
1那时,分封的王 希律 听见耶稣的名声,
2et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
2就对臣仆说:「这是施洗的 约翰 从死里复活,所以这些异能从他里面发出来。」
3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
3起先, 希律 为他兄弟 腓力 的妻子 希罗底 的缘故,把 约翰 拿住,锁在监里。
4Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
4因为 约翰 曾对他说:「你娶这妇人是不合理的。」
5Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
5希律 就想要杀他,只是怕百姓,因为他们以 约翰 为先知。
6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi:
6到了 希律 的生日, 希罗底 的女儿在众人面前跳舞,使 希律 欢喜。
7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
7希律 就起誓,应许随她所求的给她。
8At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
8女儿被母亲所使,就说:「请把施洗 约翰 的头放在盘子里,拿来给我。」
9Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
9王便忧愁,但因他所起的誓,又因同席的人,就吩咐给她;
10Misitque et decollavit Joannem in carcere.
10于是打发人去,在监里斩了 约翰 ,
11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
11把头放在盘子里,拿来给了女子;女子拿去给她母亲。
12Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu.
12约翰 的门徒来,把尸首领去埋葬了,就去告诉耶稣。
13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
13耶稣听见了,就上船从那里独自退到野地里去。众人听见,就从各城里步行跟随他。
14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
14耶稣出来,见有许多的人,就怜悯他们,治好了他们的病人。
15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
15天将晚的时候,门徒进前来,说:「这是野地,时候已经过了,请叫众人散开,他们好往村子里去,自己买吃的。」
16Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
16耶稣说:「不用他们去,你们给他们吃吧!」
17Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
17门徒说:「我们这里只有五个饼,两条鱼。」
18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
18耶稣说:「拿过来给我。」
19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
19于是吩咐众人坐在草地上,就拿着这五个饼,两条鱼,望着天祝福,擘开饼,递给门徒,门徒又递给众人。
20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
20他们都吃,并且吃饱了,把剩下的零碎收拾起来,装满了十二个篮子。
21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21吃的人,除了妇女孩子,约有五千。
22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
22耶稣随即催门徒上船,先渡到那边去,等他叫众人散开。
23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
23散了众人以后,他就独自上山去祷告。到了晚上,只有他一人在那里。
24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
24那时船在海中,因风不顺,被浪摇撼。
25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
25夜里四更天,耶稣在海面上走,往门徒那里去。
26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
26门徒看见他在海面上走,就惊慌了,说:「是个鬼怪!」便害怕,喊叫起来。
27Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
27耶稣连忙对他们说:「你们放心,是我,不要怕!」
28Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
28彼得 说:「主,如果是你,请叫我从水面上走到你那里去。」
29At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
29耶稣说:「你来吧。」 彼得 就从船上下去,在水面上走,要到耶稣那里去;
30Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
30只因见风甚大,就害怕,将要沉下去,便喊着说:「主啊,救我!」
31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
31耶稣赶紧伸手拉住他,说:「你这小信的人哪,为什么疑惑呢?」
32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
32他们上了船,风就住了。
33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
33在船上的人都拜他,说:「你真是 神的儿子了。」
34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
34他们过了 海 ,来到 革尼撒勒 地方。
35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
35那里的人一认出是耶稣,就打发人到周围地方去,把所有的病人带到他那里,
36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
36只求耶稣准他们摸他的衣裳 子;摸着的人就都好了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.