Mattheum 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
1耶稣下了山,有许多人跟着他。
2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
2有一个长大麻风的来拜他,说:「主若肯,必能叫我洁净了。」
3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
3耶稣伸手摸他,说:「我肯,你洁净了吧!」他的大麻风立刻就洁净了。
4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
4耶稣对他说:「你切不可告诉人,只要去把身体给祭司察看,献上 摩西 所吩咐的礼物,对众人作证据。」
5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
5耶稣进了 迦百农 ,有一个百夫长进前来,求他说:
6et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
6「主啊,我的仆人害瘫痪病,躺在家里,甚是疼苦。」
7Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
7耶稣说:「我去医治他。」
8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
8百夫长回答说:「主啊,你到我舍下,我不敢当;只要你说一句话,我的仆人就必好了。
9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
9因为我在人的权下,也有兵在我以下;对这个说『去!』他就去;对那个说『来!』他就来;对我的仆人说:『你做这事!』他就去做。」
10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
10耶稣听见就希奇,对跟从的人说:「我实在告诉你们,这么大的信心,就是在 以色列 中,我也没有遇见过。
11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:
11我又告诉你们,从东从西,将有许多人来,在天国里与 亚伯拉罕 、 以撒 、 雅各 一同坐席;
12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
12惟有本国的子民竟被赶到外边黑暗里去,在那里必要哀哭切齿了。」
13Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
13耶稣对百夫长说:「你回去吧!照你的信心,给你成全了。」那时,他的仆人就好了。
14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
14耶稣到了 彼得 家里,见 彼得 的岳母害热病躺着。
15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
15耶稣把她的手一摸,热就退了;她就起来服事耶稣。
16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
16到了晚上,有人带着许多被鬼附的来到耶稣跟前,他只用一句话就把鬼都赶出去,并且治好了一切有病的人。
17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]
17这是要应验先知 以赛亚 的话,说: 他代替我们的软弱, 担当我们的疾病。
18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
18耶稣见许多人围着他,就吩咐渡到那边去。
19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
19有一个文士来,对他说:「夫子,你无论往哪里去,我要跟从你。」
20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
20耶稣说:「狐狸有洞,天空的飞鸟有窝,人子却没有枕头的地方。」
21Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
21又有一个门徒对耶稣说:「主啊,容我先回去埋葬我的父亲。」
22Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
22耶稣说:「任凭死人埋葬他们的死人;你跟从我吧!」
23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
23耶稣上了船,门徒跟着他。
24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
24海里忽然起了暴风,甚至船被波浪掩盖;耶稣却睡着了。
25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
25门徒来叫醒了他,说:「主啊,救我们,我们丧命啦!」
26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
26耶稣说:「你们这小信的人哪,为什么胆怯呢?」于是起来,斥责风和海,风和海就大大地平静了。
27Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
27众人希奇,说:「这是怎样的人?连风和海也听从他了!」
28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
28耶稣既渡到那边去,来到 加大拉 人的地方,就有两个被鬼附的人从坟茔里出来迎着他,极其凶猛,甚至没有人能从那条路上经过。
29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
29他们喊着说:「 神的儿子,我们与你有什么相干?时候还没有到,你就上这里来叫我们受苦吗?」
30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
30离他们很远,有一大群猪吃食。
31Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
31鬼就央求耶稣,说:「若把我们赶出去,就打发我们进入猪群吧!」
32Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
32耶稣说:「去吧!」鬼就出来,进入猪群。全群忽然闯下山崖,投在海里淹死了。
33Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
33放猪的就逃跑进城,将这一切事和被鬼附的人所遭遇的都告诉人。
34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
34合城的人都出来迎见耶稣,既见了就央求他离开他们的境界。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.