Mattheum 28
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
1安息日将尽,七日的头一日,天快亮的时候, 抹大拉 的 马利亚 和那个 马利亚 来看坟墓。
2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
2忽然,地大震动;因为有主的使者从天上下来,把石头滚开,坐在上面。
3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
3他的相貌如同闪电,衣服洁白如雪。
4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
4看守的人就因他吓得浑身乱战,甚至和死人一样。
5Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
5天使对妇女说:「不要害怕!我知道你们是寻找那钉十字架的耶稣。
6Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
6他不在这里,照他所说的,已经复活了。你们来看安放主的地方。
7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
7快去告诉他的门徒,说他从死里复活了,并且在你们以先往 加利利 去,在那里你们要见他。看哪,我已经告诉你们了。」
8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
8妇女们就急忙离开坟墓,又害怕,又大大地欢喜,跑去要报给他的门徒。
9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
9忽然,耶稣遇见她们,说:「愿你们平安!」她们就上前抱住他的脚拜他。
10Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
10耶稣对她们说:「不要害怕!你们去告诉我的弟兄,叫他们往 加利利 去,在那里必见我。」
11Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
11她们去的时候,看守的兵有几个进城去,将所经历的事都报给祭司长。
12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
12祭司长和长老聚集商议,就拿许多银钱给兵丁,说:
13dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
13「你们要这样说:『夜间我们睡觉的时候,他的门徒来,把他偷去了。』
14Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
14倘若这话被巡抚听见,有我们劝他,保你们无事。」
15At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
15兵丁受了银钱,就照所嘱咐他们的去行。这话就传说在 犹太 人中间,直到今日。
16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
16十一个门徒往 加利利 去,到了耶稣约定的山上。
17Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
17他们见了耶稣就拜他,然而还有人疑惑。
18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
18耶稣进前来,对他们说:「天上地下所有的权柄都赐给我了。
19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
19所以,你们要去,使万民作我的门徒,奉父、子、圣灵的名给他们施洗。
20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
20凡我所吩咐你们的,都教训他们遵守,我就常与你们同在,直到世界的末了。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.