Iohannem 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
1有一個患病的人,名叫 拉撒路 ,住在 伯大尼 ,就是 馬利亞 和她姊姊 馬大 的村莊。
2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
2這 馬利亞 就是那用香膏抹主,又用頭髮擦他腳的;患病的 拉撒路 是她的兄弟。
3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
3她姊妹兩個就打發人去見耶穌,說:「主啊,你所愛的人病了。」
4Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
4耶穌聽見,就說:「這病不至於死,乃是為上帝的榮耀,叫上帝的兒子因此得榮耀。」
5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
5耶穌素來愛 馬大 和她妹子並 拉撒路 。
6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
6聽見 拉撒路 病了,就在所居之地仍住了兩天。
7deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
7然後對門徒說:「我們再往 猶太 去吧。」
8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
8門徒說:「拉比, 猶太 人近來要拿石頭打你,你還往那裏去嗎?」
9Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
9耶穌回答說:「白日不是有十二小時嗎?人在白日走路,就不致跌倒,因為看見這世上的光。
10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
10若在黑夜走路,就必跌倒,因為他沒有光。」
11Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
11耶穌說了這話,隨後對他們說:「我們的朋友 拉撒路 睡了,我去叫醒他。」
12Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
12門徒說:「主啊,他若睡了,就必好了。」
13Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
13耶穌這話是指着他死說的,他們卻以為是說照常睡了。
14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
14耶穌就明明地告訴他們說:「 拉撒路 死了。
15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
15我沒有在那裏就歡喜,這是為你們的緣故,好叫你們相信。 如今 我們可以往他那裏去吧。」
16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
16多馬 ,又稱為 低土馬 ,就對那同作門徒的說:「我們也去和他同死吧。」
17Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
17耶穌到了,就知道 拉撒路 在墳墓裏已經四天了。
18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
18伯大尼 離 耶路撒冷 不遠,約有六里路。
19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
19有好些 猶太 人來看 馬大 和 馬利亞 ,要為她們的兄弟安慰她們。
20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
20馬大 聽見耶穌來了,就出去迎接他; 馬利亞 卻仍然坐在家裏。
21Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
21馬大 對耶穌說:「主啊,你若早在這裏,我兄弟必不死。
22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
22就是現在,我也知道,你無論向上帝求甚麼,上帝也必賜給你。」
23Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
23耶穌說:「你兄弟必然復活。」
24Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
24馬大 說:「我知道在末日復活的時候,他必復活。」
25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
25耶穌對她說:「復活在我,生命也在我。信我的人雖然死了,也必復活;
26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
26凡活着信我的人必永遠不死。你信這話嗎?」
27Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
27馬大 說:「主啊,是的,我信你是基督,是上帝的兒子,就是那要臨到世界的。」
28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
28馬大 說了這話,就回去暗暗地叫她妹子 馬利亞 ,說:「夫子來了,叫你。」
29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
29馬利亞 聽見了,就急忙起來,到耶穌那裏去。
30nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
30那時,耶穌還沒有進村子,仍在 馬大 迎接他的地方。
31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
31那些同 馬利亞 在家裏安慰她的 猶太 人,見她急忙起來出去,就跟着她,以為她要往墳墓那裏去哭。
32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
32馬利亞 到了耶穌那裏,看見他,就俯伏在他腳前,說:「主啊,你若早在這裏,我兄弟必不死。」
33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
33耶穌看見她哭,並看見與她同來的 猶太 人也哭,就心裏悲歎,又甚憂愁,
34et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
34便說:「你們把他安放在哪裏?」他們回答說:「請主來看。」
35Et lacrimatus est Jesus.
35耶穌哭了。
36Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
36猶太 人就說:「你看他愛這人是何等懇切。」
37Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
37其中有人說:「他既然開了瞎子的眼睛,豈不能叫這人不死嗎?」
38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
38耶穌又心裏悲歎,來到墳墓前;那墳墓是個洞,有一塊石頭擋着。
39Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
39耶穌說:「你們把石頭挪開。」那死人的姊姊 馬大 對他說:「主啊,他現在必是臭了,因為他 死了 已經四天了。」
40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
40耶穌說:「我不是對你說過,你若信,就必看見上帝的榮耀嗎?」
41Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
41他們就把石頭挪開。耶穌舉目 望天 ,說:「父啊,我感謝你,因為你已經聽我。
42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
42我也知道你常聽我,但我說這話是為周圍站着的眾人,叫他們信是你差了我來。」
43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
43說了這話,就大聲呼叫說:「 拉撒路 出來!」
44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
44那死人就出來了,手腳裹着布,臉上包着手巾。耶穌對他們說:「解開,叫他走!」
45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
45那些來看 馬利亞 的 猶太 人見了耶穌所做的事,就多有信他的;
46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
46但其中也有去見法利賽人的,將耶穌所做的事告訴他們。
47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
47祭司長和法利賽人聚集公會,說:「這人行好些神蹟,我們怎麼辦呢?
48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
48若這樣由着他,人人都要信他, 羅馬 人也要來奪我們的地土和我們的百姓。」
49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
49內中有一個人,名叫 該亞法 ,本年作大祭司,對他們說:「你們不知道甚麼。
50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
50獨不想一個人替百姓死,免得通國滅亡,就是你們的益處。」
51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
51他這話不是出於自己,是因他本年作大祭司,所以預言耶穌將要替這一國死;
52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
52也不但替這一國死,並要將上帝四散的子民都聚集歸一。
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
53從那日起,他們就商議要殺耶穌。
54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
54所以,耶穌不再顯然行在 猶太 人中間,就離開那裏往靠近曠野的地方去,到了一座城,名叫 以法蓮 ,就在那裏和門徒同住。
55Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
55猶太 人的逾越 節 近了,有許多人從鄉下上 耶路撒冷 去,要在節前潔淨自己。
56Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
56他們就尋找耶穌,站在殿裏彼此說:「你們的意思如何,他不來過節嗎?」
no verse 57 in this text
57那時,祭司長和法利賽人早已吩咐說,若有人知道耶穌在哪裏,就要報明,好去拿他。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.