Iohannem 15
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
1「我是真葡萄樹,我父是栽培的人。
2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
2凡屬我不結果子的枝子,他就剪去;凡結果子的,他就修理乾淨,使枝子結果子更多。
3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
3現在你們因我講給你們的道,已經乾淨了。
4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
4你們要常在我裏面,我也常在你們裏面。枝子若不常在葡萄樹上,自己就不能結果子;你們若不常在我裏面,也是這樣。
5Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
5我是葡萄樹,你們是枝子。常在我裏面的,我也常在他裏面,這人就多結果子;因為離了我,你們就不能做甚麼。
6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
6人若不常在我裏面,就像枝子丟在外面枯乾,人拾起來,扔在火裏燒了。
7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
7你們若常在我裏面,我的話也常在你們裏面,凡你們所願意的,祈求,就給你們成就。
8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
8你們多結果子,我父就因此得榮耀,你們也就是我的門徒了。
9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
9我愛你們,正如父愛我一樣;你們要常在我的愛裏。
10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
10你們若遵守我的命令,就常在我的愛裏,正如我遵守了我父的命令,常在他的愛裏。
11Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
11「這些事我已經對你們說了,是要叫我的喜樂存在你們心裏,並叫你們的喜樂可以滿足。
12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
12你們要彼此相愛,像我愛你們一樣;這就是我的命令。
13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
13人為朋友捨命,人的愛心沒有比這個大的。
14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
14你們若遵行我所吩咐的,就是我的朋友了。
15Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
15以後我不再稱你們為僕人,因僕人不知道主人所做的事。我乃稱你們為朋友;因我從我父所聽見的,已經都告訴你們了。
16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
16不是你們揀選了我,是我揀選了你們,並且分派你們去結果子,叫你們的果子常存,使你們奉我的名,無論向父求甚麼,他就賜給你們。
17Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.
17我這樣吩咐你們,是要叫你們彼此相愛。」
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
18「世人若恨你們,你們知道,恨你們以先已經恨我了。
19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
19你們若屬世界,世界必愛屬自己的;只因你們不屬世界,乃是我從世界中揀選了你們,所以世界就恨你們。
20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
20你們要記念我從前對你們所說的話:『僕人不能大於主人。』他們若逼迫了我,也要逼迫你們;若遵守了我的話,也要遵守你們的話。
21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
21但他們因我的名要向你們行這一切的事,因為他們不認識那差我來的。
22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
22我若沒有來教訓他們,他們就沒有罪;但如今他們的罪無可推諉了。
23Qui me odit, et Patrem meum odit.
23恨我的,也恨我的父。
24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
24我若沒有在他們中間行過別人未曾行的事,他們就沒有罪;但如今連我與我的父,他們也看見也恨惡了。
25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
25這要應驗他們律法上所寫的話,說:『他們無故地恨我。』
26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
26但我要從父那裏差保惠師來,就是從父出來真理的聖靈;他來了,就要為我作見證。
27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
27你們也要作見證,因為你們從起頭就與我同在。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.